Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 8

expositae in definitione termini scilicet vox significativa, et adplacitum. Reliquae quatuor sunt propriae nominis, et discriminant nomen ab his quae proprie nomina non sunt. Illa ergo particula sine tempore distinguit nomen a verbo, quod significat cum tempore, ut Cap. sequenti videbitur; et ideo ly sine tempore in nomino non excludit tempus, ut rem significatam, sed significationem cum tempore tanquam modum significandi, quia nomen significat rem ut extremum stans, verbum ut fluens, seu uniens, et agens; omnis autem actio tempore et motu decurrit. Dicitur, cujus nulla pars significat separata, ad excludendum orationem, et terminum complexum; illam, quia oratio non est nomen, sed componitur ex nomine; istum, quia terminus complexus non est nomen, sed plura nomina; eadem autem ratio est entis, et unius entis.

Finita ponitur ad excludendum nomina infinita, ut non homo. Ubi nota quod ly non homo, si sumatur in vi duarum dictionum tanquam negatum, est quid complexum, et excluditur per priorem particulam cujus nulla pars etc. Si vero sumatur in vi simplicis dictionis, sic est infinitatum; et excluditur a ratione nominis, non quia non possit eaee pars propositionis ut praedicatum et subjectum, sed quia non habet modum nominis, qui est notare, et determinatum aliquid significare. Nomen autem infinitatum non significat aliquid determinatum, sed tollit determinatum significatum; et quia tollendo significatum procedit, non autem ponendo, nomen non est. Ubi descerne quod non est propria vis nominis infiniti non significare aliquid, nam hoc nomen nihil non significat aliquid, sed tollere significatum quod est in aliquo nomine; et ideo jure excluditur a ra-

tione nominis, quia tollit significatum nominis, et non ponit, nec habet officium ponendi, sed tollendi notamen significatum.

Recta ponitur ad excludendos casus obliquos per quos nomen declinatur ut hominis, homini, etc. Et excluduntur isti a nomine, quia per se non sunt nomina, sed ratione sui principalis, seu nominativi a quo derivantur, et a quo cadunt; unde nominativus et obliquus significant eamdem rem, sed non exercent significationem eodem modo, quia obliqui non exercent illam ut conducit ad significandam rem tanquam quid, «i.ut extremum quoddam in se, sed ut alterius, et respective ad alterum; unde sequitur quod non reddant suppositum verbo substantivo, sed impersonali, ut: Poenitet me, et sic faciunt orationem reductive, seu subintelligendo nominativum, ac si diceretur: Poenitentia tenet me.

CAPUT VI.

De verbo.

Definitur verbum ab Aristotele, quod « est vox significativa ad placitum cum tempore, cujus nulla pars significat separata, finita et recta, et eorum quae praedicantur semper est nota. » Ita Aristoteles, i Periherm.; et D. Thomas, ibi, lect.v. Primae tres particulae, scilicet vox significativa ei adplacitum, in definitione termini explicatae sunt.

Particula cum tempore, quae ponitur ad differentiam nominis, nihil aliud designat quam significare rem aliquam per modum motus, aut actionis et passionis, eo quod; motus mensuratur tempore, et significare cum tempore est significare -non ipsum tempus, ut res quaedam est; id enim fit per nomen, v. g. hoc nomine : tempus, dies annus, sed si-