Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 9
gnificare rem aliquam, ut mensuratam tempore. Tunc autem mensuratur tempore, quando significatur ut fluens secundum aliquem motum, aut actionem; motus enim, et actio, primo et per se mensurantur tempore. Unde fit quod quando verbum absolvitur a tempore, ut cum dico: Homo est animal, et in aliis propositionibus aeternae veritatis, non desinit verbum significare cum tempore, idest per modum actionis, seu fluxus, sed desinit restringere veritatem propositionis, ut dependeat a tempore, id est quod non uniantur extrema, ratione solius temporis, et dependenter ab aliquo temporali, sed per suam intrinsecam quidditatem; licet hoc ipsum per modum temporis, et actionis significetur ex parte modi significandi, quo a nobis significatur. De quo vide inf. Q. m,'art. i.
Quinta particula, cujus nulla pars significat separata, ponitur ad differentiam orationis, et ad excludendum verba complexa, quae non sunt unum verbum, sed plura verba, sicut diximus de nomine. Nec verbum sive adjectivum, sive substantivum subordinatur duplici conceptui* ita ut significet rem aliquam, et significet actionem, seu motum quasi modum unionis, seu compositionis; haec enim non sunt duo significata, nec duo conceptus, sed unum significatum cum tali modo significandi. Sicut etiam nomen significat rem per modum per se stantis; ubi res, et modus per se stantis non sunt duo significata, quia nulla res significatur sine aliquo modo. Et ipsum verbum est, sive fiat propositio de secundo adjacente, ut quando dico: Petrus est, sive de tertio adjacente, ut cum dico: Petrus est albus, addendo tertiam vocem ut praedicatum, semper significat idem, scilicet esse, quia, ut dicit 9. Thomas, i Periherm., lect. v, in
fine, « ista actualitas est communiter omnis formae, sive substantialis, sive accidentalis, et inde est quod, quando volumus significare quamcumque formam inesse alicui, significamus per verbum est, unde ex consequenti significat compositionem. » Ita D. Thomas.
Sexta particula, finita, excludit verbum infinitum, ut: Non ambulat, non ambulet, eadem ratione qua et nomina infinita exclusa sunt a ratione nominis. Et distinguitur verbum negatum a verbo infinitato, quod negatum respondet conceptui complexo, scilicet ipsius verbi et particula? non, verbum autem infinitatum respondet unico conceptui, sicut diximus de nomine, et verbum negatum facit propositionem negativam, infinitatum autem non. Quod si verbum intra propositionem positum infinitatur, non est quantum ad copulam et unionem extremorum, haec enim per negationem nunquam infinitatur, sed negatur, efficitque propositionem negativam; sed solum quoad rem significatam infinitatur, ut dicendo: Non ambulat, infinitatur ambulatio, ut inf., Q. m, art. ii, dicetur.
Septima particula, recta, ponitur ad excludenda verba obliqua. Et, sicut in nomine illud dicitur obliquum, quod declinat et cadit a proprio modo nominis, quod est significare per modum quid et per se stantis, obliquum autem significatur ut alterius; sic in verbo, obliquum dicitur quod cadit a modo proprio verbi quod est significare cum motu et actione, quando scilicet significat actionem de praeterito, aut futuro, etc., quia haec simpliciter non est actio, sed tantum illa quae est praesens; unde per declinationem temporum fit obliquatio verbi.
Ultima particula, et eorum quai presedicantur semper est nota, ponitur ab Aristotele, et Divo Thoma,