Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 10
ideoque et nos illam ponimus, licet ab aliis omittatur. Et ponitur ad excludendum participium, quod quidem potest poni tam ex parte praedicati, quam subjecti, licet significet cum tempore, ct tomen excluditur a ratione verbi, quia verbum semper ex parte praedicati se tenet, quia vel significat ipsum praedicatum, vel requiritur ad conjungendum praedicatum
tum subjecto, et ideo est nota, id est signum eorum quae dicuntur, id est quae praedicantur, quia componit, et unit illa subjecto, ut dictum est; si quando vero ponitur ex parte subjecti, ut verbum infinitivi modi, est quia tunc verbum accipitur in vi nominis, non per modum verbi. Ita D.Thom., i Periherm., lect. v.
LIBER SECUNDUS.
DE HIS QUJE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS.
CAPUT PRIMUM.
De oratione in communi et ejus divisione.
Definitur oratio ab Aristotele : « Oratio est vox significativa ad placitum, cujus partes separatae aliquid significant ut dictio, non ut affirmatio et negatio. » Ita Aristot., i Periherm.; et D. Thom., ibid., lect. vi. Definitur hic oratio in communi tam respectu orationis perfectae quam imperfectae, simplicis, aut hypotheticae. Et primae tres particulae explicatae sunt in definitione termini. Illa autem particula, cujus partes significant separatae, non potest melius explicari quam dicendo quod oratio subordinatur conceptui composito, ut ex D.Thoma elicitur, i Periherm., lect. vi, ita quod etiam intra ipsam orationem habeantur partes componentes ipsam, quae distinctis et separatis conceptibus correspondeant, ut componentibus unum totum. Et ratione primi, dictiones compositae figurae, ut respublica, signifer, etc., non sunt oratio, quia non respondent duplici conceptui,
sed uni, licet voces separatae ab ipso nomine diversa significent. Ratione vero secundi distinguitur oratio a termino complexo, quia terminus complexus habet etiam partes significantes et plures conceptus, sed per modum partis ulterius componentis, non per modum totius compositi.
Ultima particula ponitur ab Aristotele et D. Thoma, ad designandum quod partes orationis ad minus debent esse significativae ut dictio, id est ut terminus, et non requiritur quod sint affirmatio, et negatio; nam etiam si oratio sit hypothetica, et habeat partes quae constant ex affirmatione et negatione, tamen quia etiam ipsa simplex affirmatio et negatio oratio est, et debet resolvi in partes significativas, quae significant solum ut simplex terminus, et non ut affirmatio, ideo ad definiendam orationem in communi, ponitur id quod omni orationi commune est, scilicet habere partes, quae sint simplices termini, seu dictiones, id est quae ad minus hoc habeant.
Dividitur autem oratio, prima sui divisione, in perfectam, et imperfec-