Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 199
connexionem et veritatem, quod est habere quasi causas metaphysice.
Secundo arguitur : Logica per se respicit operationes intellectus ut dirigendas; sed in istis operationibus accrescit aliqua perfectio realis ex ordinatione Logicae; ergo aliquid realo habet, quod formaliter respiciat pro objecto. Maj. manifesta est, et a D. Thoma saepius asserta, in locis supra citatis. Min. vero prob.: Tum quia perfectior intelligentia et discursus est in Logico, quam in rustico nesciente praecepta Logicae. Tum quia proprium demonstrationis est generare scientiam, in quantum demonstratio est recte disposita; hanc autem dispositionem habet a Logica. Tum denique quia prudentia et reliquae artes dirigunt actiones suas secundum rectam moralitatem et artificium, quod totum est aliquid rationis, et tamen, quia actiones directae sunt aliquid reale, dicuntur prudentia et artes habere pro objecto formali aliquid reale; ergo similiter Logica.
Resp. : Supponendo id quod diximus in conclusione, materiam dirigibilem a Logica esse operationes intellectus, quae artificiose disponuntur, in quantum attingunt objecta logicis intentionibus ordinata, et ponendo ista objecta sic ordinata a Logica, dicuntur reliquae scientiae ordinari eliciendo actus, qui versentur circa illa, eo quod in conceptibus et actibus intellectus non ponitur a Logica aliqua ordinatio, quasi entitativa, sed quasi repraesentativa, et in ordine ad ipsa objecta. Unde dicitur ad min. argumenti : Quod, licet ordo et tendentia conceptuum ad objecta recte ordinata sit aliquid reale, non tamen illa tendentia est objectum formale Logicae, sed est id, quo intellectus attingit objecta ordinata a Logica.
Et ad primam prob. dicitur: Quod perfectior est actus intelligendi in
Logico, quam in rustico, in attingendo et repraesentando melius objecta ordinata; inde tamen non sequitur quod formale objectum Logicae sit illa repraesentatio et tendentia cognitionis, sed illa ordinatio objectorum circa quae versatur ista cognitio.
Ad secundam probat, dicitur quod effectiva et physica causalitas, qua actus demonstrationis generat scientiam, quae est habitus, non pertinet per se ad Logicam, sed ad realem scientiam, et haec effectiva generatio convenit illi ratione actuum realium, quibus demonstratio constat. Per se autem pertinet ad Logicam considerare in demonstratione rectam dispositionem syllogisticam, et convenientiam materiae, scilicet quod propositiones sint necessariae et per se, et recte dispositae, quae sunt conditiones ex parte objecti requisitae ut processus scientificus ordinetur, non virtus ipsa effectiva scientiae.
Ad tert. prob.: Dicitur in primis, circa artes quae versantur in exteriori materia et Logicam esse manifestam differentiam, quod artes illae respiciunt quidem aliquem ordinem ab intellectu efformatum et factum, et exterius producibilem per potentiam exeeutivam, v. g., quod ligna disponantur in tali figura et in tali situ et collocatione, quod totum aliquid reale est in se, licet dependens a directione rationis effective. Unde tales effectus artificiosi non dicuntur aliquid rationis objective, sed effective, id est procedunt quidem a ratione, ut ab efficiente et dirigente eorum productionem, non tamen consistit eorum esse in objectiva formatione, seu in ipso cognosci objective. Logica autem respicit ea quae sunt in objecto, non a ratione movente ad exeeutionem, sed a ratione ut pure negotiante circa objecta cognita.