Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 200

Similiter est differentia circa prudentiam et Logicam, licet prudentia versetur circa agibilia, quae sunt actus interiores. Nam in prudentia sunt duae partes, alia quae versatur circa judicium de rebus et consilium, alia quae versatur circa imperium et praeceptum, seu applicationem circa res judicatas et consiliatas. Et quidem actus judicans vel consilians, non est inconveniens quod versetur circa aliquid rationis formaliter, id est circa ipsa objecta sub moralitate considerata, quatenus a regulis legis, aut recti arbitrii ordinata, quae bridinatio nihil reale ponit in rebus ipsis in se, sed denominationem rationis, vel relationem, quae tamen non vocatur secunda intentio, quia non convevit rebus ut cognitis, sed ut appetibilibus sub regula moris. Actus vero imperandi et praecipiendi, qui est principalis in prudentia, ut docet S. Thomas, ii-ii, quaest. 1xvii, artic. vm, non respicit directe objecta ordinando illa, id enim ordinat lex et ratio, sed directe respicit applicationem voluntatis ad eliciendum actus circa objecta ordinata, eo quod in ista applicatione est praecipua difficultas practica; et ideo prudentia, in suo principali actu, formalius respicit elicientiam actuum, qui sunt aliquid reale, quam ordinationem objectorum. At Logica non habet actum imperandi et applicandi voluntatem, vel alias potentias, sed tantum ordinandi objecta in esse cognita per secundas intentiones, qua ordinatione facta vel proposita, sine nova difficultate, vel applicatione imperii, ipse intellectus, vel aliae scientiae formant actus suos circa objecta sic ordinata. Unde formaliter non versatur circa elicientiam actuum, sicut imperium practicum, sed circa ordinationem objectorum cognitorum.

Ultimo arguitur : Logica habet

pro objecto modum sciendi, scilicet definitionem, divisionem, etc., hoc enim aliis scientiis praebet; ista autem formaliter sunt actus cognitionis, ut artificose dispositi; ergo illi, quatenus sic dispositi, sunt objectum Logicae, nec ad aliam scientiam pertinent; sic autem aliquid reale sunt, id est actus intellectus.

Confirmatur : Quia, etiamsi nulla entia rationis resultent circa objecta, vel etiam antequam resultent. Logica habet dirigere cognitionem; ergo non versatur formaliter circa ens rationis, ut ens dationis.

Respondetur : Non esse dubium quod actus rationis, quibus formatur definitio, et divisio, caeteraque Logicae instrumenta, sunt reales entitates, quae habent ordinem naturalis repraesentationis et tendentiae ad objecta, super quam tendentiam nihil addit actibus Logica, ut ordinari dicantur, sed tota ejus difficultas est circa objecta cognita, ut ordinata sint, quae ordinatio in objectis est aliquid rationis. Circa elicientiam vero actus erga haec objecta non est aliqua difficultas a Logica vincenda, sed tantum naturalis repraesentatio producenda ab intellectu. Itaque sunt actus reales ex parte tendentiae ad objecta et repraesentationis, concedo; ex parte objectorum, quae per intentionem rationis ordinantur, nego. Et hoc formaliter pertinet ad Logicam, licet id quo tale objectum attingitur conceptus et actus realis esse debeat.

Nec potest dici quod solum in connotato respicit Logica illud artificium, formaliter vero 'et directe actus. Quia formalis ratio propter t quam illi actus pertinent ad Logicam est illud artificium', cum ratione illius pertineant isti actus ad artem, et non ratione suae entitatis' realis, quae subjicitur jsti SMificio, quatenus representative respicit il-