Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 201
lud in objecto ordinato, quia sic sunt aliquid naturale, et considerantur a scientia naturali Philosophi».
Ad confirmationem respondetur: Quod, etiamsi non resultant entia rationis formaliter et secundum existentiam objectivam, adhuc daretur Logica, qu» illarum rationes consideraret, saltem ex parte sui fundationis et autem nec formaliter, nec fundamentaliter darentur tales intentiones, non daretur Logica. Sicut etiam in opposita sententia, si non essent denominationes extrinsecffi, vel dirigibilitas artificiosa et realis ipsorum actuum, non esset Logica, qu» solum versatur circa illam. De facto tamen, hoc ipso quod Logica dirigat artificiose actus rfuos, resultat in objectis ordinatis secunda intentio, quia, ut seq. qu»st. dicemus, art. iv, ex D. Thoiha, ex ipso modo intelligendi unum in ordine ad aliud resultat relatio rationis.
Quando autem dicit D. Thomas, i Posterior., lect. i, versari Logicam circa actus rationis dirigendos, sicut ars fabrilis circa actiones manus, sensus manifestus est: quod versatur circa actus rationis, sicut circa materiam dirigendam, supponendo tamen formam artificiosam tanquam rationem formalem istius directionis, qu», ut dictum est, tenet se ex parte objecti circa quod versatur actus rationis, sicut objectum formale artis fabrilis non sunt actiones manus, sed res fact» per manus.
ARTICULUS IV.
Utrum Logica sit scientia speculativa r vel practica.
Multa solent in pr»senti tradi ab auctoribus qirca differentiam practici et speculativi, et quid sit pra-
xis, et utrum inveniatur solum extra intellectum, vel etiam in intellectu; qu» omnia hujus loci non sunt: sed solum, ut titulus qu»stionis intelligatur, sufficit notare communem differentiam inter practicum et speculativum, qu» sumitur ex Philosopho, in m de Anima, lect. xv, apud D. Thomam, et n Met., lect. ii, et i p., q. 1xxix, art. xi, et q. xiv, art. xvi. Et consistit in hoc quod speculativum respicit veritatem, ut sciatur; practicum vero, ut fiat et executioni mandetur in opere. Sed cum ipsa veritatis cognitio sit etiam quoddam opus, et rursus quodlibet opus sit etiam aliqua veritas, oportet valde formaliter inter h»c distinguere. Non enim practicum dicitur quod efficit quomodocumque opus, seu elicit operationem, sed quod dirigit ad opus, et illud per regulas ordinat, et habet pro fine: ita quod non solum sit operatio elicita, sed etiam objectum, seu materia qu», in sui executione et ut efficiatur, regulis directionis ad faciendum indigeat, et non solum regulis ad sciendum; semper enim sciri et fieri distinguntur in speculativo et practico. Nec speculativum dicitur quod cognoscit quomodocumque veritatem, sed quod tantum intendit cognoscere, non vero ulterius facere, nec dirigit ut faciat, sed ut sciat et ut ignorantiam effugiat. Unde ut sit speculativum requiritur quod vel materia ejus operabilis non sit, sicut qui considerat Deum, et angelum, aut coelum etc.; vel, si sit operabile, non ut operabile, sed ut scibile, et tanquam verum quoddam attingatur. Ut autem sit practicum requiritur ut materia sit operabilis, et ut modo operabili attingatur. Unde Philosophus, cum distinguit practicum et speculativum ex fine, non loquitur de fine solum ex parte intelligentis et operantis actualiter,