Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 202
sed ex fine intento ex vi ipsorum principiorum et regularum, quibus utitur aliqua scientia: si enim sunt principia solum manifestantia veritatem et quasi illuminantia et fugantia ignorantiam, speculative procedunt; si autem non solum manifestant veritatem, sed dirigunt ad hoc ut fiat et constituatur in esse, sunt practica, et ordinant praxim, intelligendo nomine praxis generaliter objectum practicae cognitionis. Unde principia speculativa dicuntur resolutiva, quia solum respiciunt veritatem, ut resolvitur cognoscibiliter in sua principia; principia autem practica dicuntur compositiva, quia respiciunt veritatem, seu entitatem, ut ponendam in esse. De quo videatur. S. Thomas, n Metaph., lect. 11.
Igitur in praesenti, quando inquirimus an logica sit practica, vel speculativa, punctum difficultatis ad hoc reducitur: An principia formalia, quibus Logica procedit, ita respiciant veritatem, quam tractat, ut pure resolutive procedant in ordine ad sciendum; an modo compositivo ultimate ordinentur ad aliquod opus exercendum et faciendum praeter ipsum scire, ita quod non sit sola speculatio veritatis, sed etiam praxis, vel potius an ipsa ordinatio ad sciendum practica esse possit.
Et in hoc dividuntur auctores in tres praecipuas opiniones.
Quidam simpliciter practicam existimant Logicam quia, licet multa speculetur, omnia tamen ordinat ad opus, scilicet ad rectam constructionem syllogismi; et ita designat haec sententia pro materia practicabili operationes intellectus, pro principiis autem practicis regulas, seu praecepta, quibus non solum docet in universali quae sit natura syllogismi, sed in particulari quomodo sit construendus. De qua
sententia videatur Fons., n Metaph., cap. hi, quaest. ii, sect. m; Conimb., quaest iv prooem., artic. v.
Alii simpliciter faciunt speculativam e contrario fundamento, vel quia existimant nullum actum intellectus esse praxim, vel quia, etsi fateantur actum intellectus ut subditur voluntati posse esse praxim, non tamen ut pure respicit objectum sub ratione cognoscibilis; Logica autem non dirigit immediate ipsos conceptus entitative, sed objecta, quae sic ordinat et disponit, sicut requiritur ad debitam speculationem. Est communis Thomistarum. Videatur Magister Sotus, hic quaest. iv; Sanchez, quaest. xvi; Cur. Carmel., quaest. vi, procem.
Alii denique existimant simul esse practicam et speculativam, quia rationem speculativi et practici dicunt esse accidentales differentias in scientiis, vel saltem esse habitum duplicem partialem in Logica, quorum unus sit speculativus, alter practicus. Ita Pater Vazquez, ipart., disput. vm, capit. i; Magister Gabero, disputat, m, dubio m; Martine?, quaest. m; et alii.
NIHI LOMINUS DICENDUM EST PRIMO: Non posse unicam scientiam naturalis ordinis simul esse practicam et speculativam, et consequenter neque Logicam. — Sumitur haec conclusio ex D. Thoma, 1 p., quaest. 1, artic. iv, ubi fatetur practicum et speculativum in scientiis philosophicis aliam atque aliam scientiam constituere, quod est signum diversitatis essentialis. Et similiter in vi Ethic., lect. 11 et m; et i-u, q. 1vii, distinguit tanquam virtutes essentialiter diversas scientiam et sapientiam ab arte et prudentia, quia illa sunt speculativae, illae practicae. Et videri etiam potest in Opusc. xc, quaest. v, artic. xi.
Et ratio est: Quia distinctio specifica habituum sumitur ex objecto