Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 203
formali; in scientiis autem formalis diversitas objectorum reducitur ad diversa principia, ex quibus proceditur circa unum objectum, vel circa aliud, ut ex Philosopho ostendit S. Thomas, i Poster., lect. xii : « Sicut, inquit, formalis ratio visibilis sumitur ex lumine, per quod color videtur, ita formalis ratio scibilis sumitur secundum principia ex quibus aliquid scitur. » Practicum autem et speculativum exigunt diversa principia in ipsa formali ratione cognoscendi: siquidem principia speculativa procedunt modo resolutorio, et solum tendunt ad manifestandum veritatem secundum connexionem et dependentiam a principiis formalibus talis veritatis, principia autem practica, neque resolvunt, neque illuminant veritatem, quantum ad sua formalia principia et quidditatem, quasi abstrahendo ab existentia, sed applicant et ordinant illam ad ponendum in esse, et ita procedunt modo compositivo. Unde speculativum respicit causas veritatis abstracte et in se, practicum autem concrete et in opere, non abstrahendo ab existentia. Nunquam ergo principia sunt speculativa, nisi quia distinguntur a practicis illisque opponuntur, quia opposito modo procedunt, quia non sunt applicativa ad opus. Et sic magis distant in ratione cognoscendi et illuminandi principia practica et speculativa, quam duo speculativa, quae diversas species scientiae constituunt. Quod si semel diversas species constituunt secundum se, non possunt inadaequate et ut partes concurrere ad aliam tertiam speciem constituendam, quae simul sit practica et speculativa, etiam inadaequate, ut dicunt aliqui; sicut non potest unica scientia duas species scientiae diversas adunare, verbi gratia, quod simul sit Mathematica et Metaphysica, aut quid simile,
quia repugnat differentias specificas, cum sint oppositae, uniri inadaequate ad unum tertium constituendum, nisi earum oppositio et differentia tollatur in aliqua eminentiori forma, ut statim dicam. Nunc autem solum loquimur de scientiis ordinis inferioris.
Quomodo autem in Theologia et aliis habitibus supernaturalibus adunetur ratio practici et speculativi, ut docet D. Thomas, i part., quaest. i, art. iv; et 11-11, quaest. vm, art. n; et quaest. xiv, art. iii, alterius negotii est.
Breviter dicimus : non uniri in istis habitibus rationem practici et speculativi inferioris ordinis, prout reperitur in ipsis inferioribus, quia haec semper specie distinguntur, sicut vegetativum, prout invenitur in planta, et in bruto, nunquam uniuntur in aliqua forma; neque ullae specificae differentiae uniri possunt in illo ordine in quo sunt differentiae specificae, id enim implicat, cum hoc ipso quod sunt differentiae specificae sint oppositae, et si sunt oppositae repugnat in unum adunari; sed uniri possunt in aliquo superioris ordinis in quo forma eminentior unico modo superiori exercet ea, quae plures formae inferiores diverso et opposito modo exercent. Aliud est de gradibus, seu praedicatis superioribus et inferioribus, ut sensitivo, vegetativo etc., qui uniuntur in aliqua forma contracta, ut in homine; sed isti gradus non sunt oppositi sicut species, vel differentiae specificae, sed se habent ut superius et inferius praedicatum, quorum unum contrahit aliud et non ei repugnat. Consistit autem ista ratio superior scientiae, in qua practicum et speculativum uniuntur, in eo quod istae scientiae supernaturales attingunt Deum secundum quod est in se. In ipso autem Deo idem est principium propriae speculationis et