Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 11
tam. Perfecta oratio dicitur secundum D. Thomam, i Periherm., lect. vii, illa « quae perfectum sensum generat in animo auditoris. » Imperfecta, « quaB sensum imperfectum generat. » Dicitur autem perfectus, vel imperfectus sensus, non quia una importet assensum altera non, una verum aut falsum altera non, sed ex eo praecise quod una, scilicet perfecta, non reddit suspensum intellectum et quasi expectantem totum sensum orationis, sed perfecte complet, et exprimit integram sententiam, sicut cum dico : Deus est summum bonum. Imperfecta vero, quae non integrum sensum explicat, sed quasi suspendit intellectum, ut cum dico : Petrus disputans, si dormiatis, cum transiret, et similia. Quae orationes valde affines sunt terminis complexis, et solum differunt ex modo componendi et conjungendi terminos; quia in oratione conjunguntur per modum totius, sed imperfecti et cum suspensione, in termino complexo, per modum partis compositae. Species orationis perfectae numerantur quinque a D. Thoma, i Periherm., lect. vii. Illa ponimus infra, in principio quaestionis v.
CAPUT II.
De modo sciendi.
Antequam de oratione perfecta principali, quae est propositio, agamus, oportet tractare de modo sciendi. Licet enim plura quae pertinent ad modum sciendi in tertia operatione intellectus inveniantur, scilicet argumentatio; quia tamen etiam alia in secunda operatione inveniuntur, et quaedam etiam ad orationem imperfectam pertinent, ideo modus sciendi in genere non determinatur ad orationem perfectam vel imperfectam, atque adeo oppor-
tune, antequam agamus de perfecta oratione determinate, agimus de modo sciendi in communi, qui tam in oratione perfecta quam imperfecta inveniri potest.
Igitur modus sciendi in communi definitur, quod est oratio alicujus ignoti manifestatira. Ubi nota aliud esse manifestare, aliud significare. Licet enim signum videatur rem significatam manifestare potentiae, tamen aliud est hoc manifestare, de quo agimus in praesenti, aliud significare absolute. Manifestum enim sumitur dupliciter, uno modo ut opponitur obscuro, alio modo ut opponitur incognito, et non applicato potentiae cognoscenti. Primo modo manifestatio fit per aliquid notius, et magis clarum, quo tollitur obscuritas illa; et sic manifestaro ignotum in intellectu nostro pertinet ad modum sciendi, dummodo id fiat per orationem; nam manifestatio qua* fit per rationem formalem simplici modo manifestantem, sicut auctoritas dicentis manifestat credibilia, lux visibilia, non est modus sciendi, quia non est oratio, seu explicatio complexa, id est ad scientiam ordinata, quae modum illativi habet. Secundo modo manifestatio fit per aliquod medium, seu instrumentum applicans nobis objectum non applicatum; et hoc modo manifestare pertinet ad signum, seu ad repraesentativum communiter loquendo.
Quando ergo aliquid ignotum, seu obscurum indiget explicatione per aliquam orationem, quae explicet, et tollat illam obscuritatem, talis oratio dicitur modus sciendi, quia omnis manifestatio scientia dicitur, aut ad scientiam ordinatur. Duo autem sunt quae intellectui possunt manifestari per orationem, scilicet vel aliquid incomplexum, vel aliqua veritas complexa. Id quod est incomplexum, ut homo, ccelum,