Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 213
stat, quia si alia principia applicaret, quae non pertinerent ad Logicam docentem, jam non esset Logica utens tantum, sed esset docens, utpote tradens alia principia, et essent distinctae scientiae, utpote ex distinctis principiis procedentes, et sic dicerentur duae docentes, non docens et utens. Necessario ergo usus et directio Logicae convenire debent in principiis doctrinae.
Quod vero non indigeat distincta facilitate et habitu propter applicationem constat ex dictis praecedenti articulo. Quia tota difficultas directionis, seu ordinationis Logicae consistit in Cognoscendis ipsis secundis intentionibus, prout fundantur in primis; hoc enim cognito, applicatio ipsa non habet specialem difficultatem, quia applicatio ipsa fit ad res cognitas per actus naturali representatione et tendentia respicientes objecta, non morali seu voluntaria motione, aut artificiosa deductione tendentes, sed totum artificium et ordinatio tenet se ex parte objecti ordinati per intentiones secundas, ut dictum est: non ergo est difficultas in dirigendis actibus ut eliciantur, sed in cognoscendis objectis in quibus secundae intentiones applicantur. Similiter etiam ex parte ipsorum objectorum, cognitis regulis et praeceptis Logicae, quae demonstrative traduntur a parte docente, non est ulla difficultas in applicatione et usu earum ad talem vel talem materiam, sed solum indiget appositione materiae, ad quam ipsae regulae sine nova difficultate vincenda ex parte sui applicantur et extenduntur. Sicut qui habet artem Musicae, vel qui citharizat, ex eisdem praeceptis artis potest digitos applicare ad quodcumque instruraentum, quod sibi offeratur; quod si digitos movere non potest, aut non ita expedite, ad hanc difficultatem vincendam non indiget nova arte, sed
exercitatione corporali, aut aliquo, quo tollatur praedictum impedimentum, et ita qui expeditius movet digitos non generat novam artem, sed impedimentum exercitii ejus tollit. Sic intellectus, quando exercetur in syllogizando circa diversas materias vel scientias, non acquirit novam artem, seu habitum diversum ab ipsa doctrina Logicae, sed expeditiorem usum.
Solvuntur objectiones.
Primo arguitur: Ad probandum quod solum in parte topica, et non in demonstrativa, invenitur Logica utens. Nam id videtur expresse dicere S. Thomas, in iv Metaphysic., lect. rv:« Quod in parte Logicae, quae dicitur demonstrativa, sola doctrina pertinet ad Logicam, usus vero ad Physicam et ad alias scientias particulares, pars autem Logicae tentativa et sophistica habent doctrinam et usum.» Ergo secundum D. Thomam pars demonstrativa non est utens.
Si dicatur D. Thomam loqui de usu, quo ex principiis logicis proceditur probabiliter in aliis scientiis et disputative tantum, quod utique parti demonstrativae non convenit, ut docet i Poster., lect. xx, non autem loqui de usu, quo ipsam formam syllogisticam et modum artificialem praebet aliis scientiis, quod etiam convenit parti demonstrativae.
Contra est: Quia aliae scientiae producunt elicitive suas demonstrationes virtute sua et non virtute Logicae, et producunt illas ordinatas, alias non essent demonstrationes; illa autem secunda intentio formae syllogisticae, cum sit aliquid rationis, non efficitur, sed resultat ex ipsa cognitione demonstrante; ergo neque ad eliciendam demonstrationem, neque ad modum illum, seu