Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 214

* formam rationis requiritur efficientia et usus Logicae.

Respondetur, solutione data inter arguendum. Et ad replicam dicitur quod demonstratio procedens a particulari scientia, «b illa quidem habet rationem specialis demonstrationis ex speciali ratione talis scientiae; rationem autem ordinati et artificiosi processus habet ab ipsa scientia, non ex propria virtute illius, sed ex directione Logica? quatenus influit in alias scientias, sive influxu effectivo imprimente aliquam realitatem in actus, sive directivo ex parte objecti, quod proponit ut ordinatum, ut nunc supponimus; et ita particularis scientia utrumque facit, et veritatem specialem respicit ex propria virtute, et ordinationem objecti in virtute directionis Logicae, et licet ille modus, seu forma syllogistica sit ens rationis, quod ex cognitione resultat, tamen non resultat ex cognitione ipsius scientia?, ut particularis scientia est, sed ex cognitione directiva Logica?, qua? universaliter dirigit omnes scientias et illam particularem afficit.

Secundo arguitur: Actus Logicae utentis non est scientificus, nec demonstrativus; ergo non procedit ab habitu Logica?. Gonseq. patet, quia habitus Logica? est evidens et certus, cum sit scientia; ergo non potest elicitive producere actum opinativum, qui incertus et inevidens est; ergo procedit ab alio habitu, et sic alius est habitus Logicae docentis et utentis. Item Logica docens procedit modo resolutivo et speculativo, utens vero, applicativo et compositivo; ergo sunt diversi habitus.

Respondetur: Disting. conseq.: Non procedit ab habitu Logica? actus probabilis, quasi primario et per se, concedo; quasi secundario et indirecte, vel etiam directive, nego. Non est autem inconveniens quod

aliquis habitus evidens et certus eliciat actum probabilem, vel etiam dirigat ad illum, tanquam actum secundarium et imperfectum. Et in directione quidem minor difficultas est, quia Logica per regulas scientificas et certas docet quomodo opinativus assensus dirigendus sit; et consequenter, licet ex parte materiae sit aliquid opinativum, ex parte tamen modi dirigendi et regularum, quibus procedit, scientificum est. Quod vero eliciat ipsemet habitus Logicae actum opinativum, et non solum dirigat, difficilius est, sed tamen explicari potest ex dictis: Quod in habitu scientifico primarius actus, qui perfecte procedit et resolutive deducendo usque ad prima principia, semper est certus et evidens; non tamen repugnat aliquando ex eisdem principiis formare aliquem discursum imperfectum et non plene resolutorium, sed solum disputative et tentative procedentem, et talis est discursus probabilis. Sicut generans non solum producit perfectum effectum et perfecte similem, verbi gratia, hominem vel equum, sed etiam aliquando imperfectum, ut embrionem, vel etiam monstruosum, aut degenerantem a sua perfectione, licet virtus perfecta sit, sed propter aliquod impedimentum, vel materia? incapacitatem, vel inapplicationem agentis; sic potest scientia Logicae uti discursu et principiis scientificis non plane resolvendo, sed inquirendo et tentando, qui est actus imperfectus. Sicut etiam D. Thomas, ii-ii, quaest. i, art. iv, docet quod habitus fidei evidenter cognoscit credibilitatem suam, et opinativus probabilitatem, obscure tamen uterque attingit suum objectum, scilicet rem creditam et opinatam; unde evidentia et inevidentia non versantur circa idem, sed unus circa rem creditam, alter circa credibilitatem ejus; et licet vi-