Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 215
deantur esse plures actus specie distincti, sunt tamen specie distincti quasi materialiter, non formaliter, seu ex parte rationis formalis, sicut aliqua virtus potest habere diversos actus inadaequatos specie distinctos quasi materialiter et partialiter, ut religio habet orationem, devotionem, etc., qui sunt actus diversi inadaequati et partiales.
Ad confirmationem dicit. : Quod utens non procedit modo compositivo ex parte regularum et principiorum, quibus utitur, haec enim sunt ipsa principia Logicae docentis, sed solum applicat illas regulas determinatae materiae, ut speculatio ipsa recte ordinetur. Quod autem modus ipse speculationis applicetur diversis materiis, non induit rationem practici, ut supra diximus, quia quod applicatur speculatio est.
Ultimo arguitur : Nam prudentia est distincta virtus et habitus a synesi et eubulia, ut tradit S. Thomas, ii-ii, quaest. li, art. ii, et tamen solum distinguuntur quia istae duae bene judicant et consiliantur, prudentia vero imperat et exequitur; ergo similiter in Logica habitus docens et judicans distinguitur ab operante et utente.
Confirmatur: Quia actus utentis multiplicati generant aliquem habitum, non Logicae docentis, quia non sunt actus scientifici, et sic non generant neque augent scientiam; ergo alium distinctum a docente.
Respondetur : Neg. conseq. : Et disparitas est, quia in prudentia est distincta difficultas ad imperandum et applicandum voluntatem ad opus, quam in judicio et consilio, in Logica vero non. Cujus radix sumitur ex doctrina D. Thomae, ii-ii, quaest. xlvii, art. vm, quia perfectio artis consistit in judicando, non in praecipiendo, perfectio vero prudentiae et converso, unde reputatur me-
lior artifex qui volens peccat in arte quam qui ignorans; et contra vero imprudentior est qui volens peccat. Quod praecipue verificatur in arte Logicae, cujus materia sunt ipsi actus rationis : tota enim difficultas intellectus est in judicando, seu ordinando de aliqua veritate; quidquid vero restat, ut alii actus dirigantur ex ista veritate sic cognita, non habet specialem difficultatem, quia intellectus naturaliter tendit ad objecta semel proposita. Unde totum artificium et ordinatio tenet se ex parte objectorum, quod attinguntur a cognitione naturaliter tendente ad illa. In moralibus autem, post judicatum et cognitum bonum, restat praecipua difficultas in applicanda voluntate, propter ejus libertatem seu indifferentiam, vel resistentiam ad bonum regulatum. Unde requirit distinctum habitum, in quo consummatur prudentia.
Ad confirmationem respondetur : Quod actus Logico utentis generant quamdam facilitatem, per modum dispositionis et expeditionis in applicatione materio, non per modum novo artis seu habitus : quia habitus generatur de novo, vel crescit, non per quoscumque actus, sed per illos qui ipsam specificam rationem et formale motivum habitus per se attingunt, non qui secundario consequuntur, vel dispositive se habent tantum; eo quod habitus non generatur de novo, aut crescit, nisi secundum substantialem et formalem rationem suam, alio vero formalitates accessorio sunt. Est exemplum in D. Thoma, ii-ii, quost. cxliv, art. i et v, ubi inquit, quod ex frequentatis actibus verecundio non generatur habitus distinctus a temperantia, quia verecundia non est habitus virtutis perfecto, sed dispositio ad generandam temperantiam. Non ergo omnes actus frequentati etiam imperfecti et secundarii ge-