Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 216

nerant novum habitum perfectum, qualis est scientia, sed aliquid imperfectum in genere habitus, quod est quasi dispositio, seu expeditio quaedam in ipso exercitio artis. Et distinctio haec dispositionis seu expeditionis ab habitu, intelligitur melius in his quae pertinent ad intellectum, quia invenimus aliquando habitum sine facilitate exercitii, verbi gratia, habitum scientiae sine ordinatione expedita specierum, ut in illo cui fit prima demonstratio, et generat habitum scientiae, nondum tamen habet species ordinatas et expeditas de omnibus aliis conclusionibus scientiae. Et e contra invenimus facilitatem exercitii sine habitu in eo qui coordinatas habet species ob frequens exercitium de omnibus conclusionibus, et ex errore in aliquo principio amisit habitum, verbi gratia, ex errore fidei amisit principia verae Theologiae, et consequenter ipsum habitum Theologiae, sed non species coordinatas conclusionum.

QILESTIO II.

DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO.

Ut objectum, seu materiam Logicae tractare incipiamus, ipso ordine doctrinae oportet ab universalioribus incipere, et sic disputationem inchoamus ab ente rationis; non quidem prout praecise opponitur enti reali, et est commune omnibus entibus rationis, sic enim pertinet ad Metaphysicum, sed ut est commune solis secundis intentionibus, quae ad Logicum spectant. Circa quod tria consideranda occurrunt. Primum, quodnam sit hoc ens rationis? Secundum, quotuplex sit? Tertium, perquam causam formetur? Prius tamen, ut aliqua saltem imperfecta

notitia entis rationis in communi habeatur, aliqua de ipso genere entis rationis praelibanda sunt.

ARTICULUS I.

Quid sit ens rationis in communi, et quotuplex.

Ens rationis in omni sua latitudine, si nominis significationem attendamus, dicit id quod dependet aliquo modo a ratione. Potest autem dependere vel ut effectus a causa, vel ut objectum a cognoscente. Primo modo invenitur aliquid dupliciter dependere a ratione, vel quia est ab ipsa ut ab efficiente, sicut opera artis, quae per rationem excogitantur, vel quia est in ipsa ut in subjecto et causa materiali, sicut actus et habitus sunt in intellectu. Sed uterque iste modus pertinet ad ens reale, quia ens sic dictum habet veram et realem existentiam, dependentem tamen ab intellectu. Quod autem secundo modo ab intellectu dependet, scilicet ut objectum, dicitur proprie ens rationis, ut pertinet ad praesens, quia nullum esse habet extra rationem, sed solum objective dicitur esse in ipsa, et sic opponitur enti reali. Quod quidem licet aliqui negaverint, communi tamen Theologorum et Philosophorum consensu dari constat, cum omnes distinguant ens reale ab ente ficto, seu rationis, quia illud existit in rerum natura, hoc non habet existentiam in re, sed solum cognoscitur et fingitur. Imo ipsa experientia sufficienter id probat, cum videamus multa nos imaginari et cognoscere, quae omnino impossibilia sunt, et talia sunt entia ficta. Entia quidem, quia cognoscuntur ad modum entis, ficta vero, quia non correspondet illis aliquod esse verum a parte rei.