Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 217
Ex quibus elici potest definitio, seu explicatio entis rationis in communi, scilicet: Quod sit ens habens esse objective in ratione, cui nullum esse correspondet in re. Quod sumitur ex D. Thoma, lib. de Ente et essentia, cap. i; et v Metaphysic., lect. ix, eti p., queset. xvi, art. m, ad 2, dicente: « Quod ens rationis dicitur quod, cum in re nihil ponat, et in se non sit ens, formatur tamen, seu accipitur ut ens in ratione. » Qui modus explicandi convenientior est, quia cum ens dicatur ab essendo, et per ordinem ad existentiam, sic Ut ens reale definitur per ordinem ad esse quod vere habet et in re, ita ens rationis, quod illi opponitur, oportet quod opposito modo explicetur, scilicet quod non habet esse *in re, et habet illud in cognitione objective. Quod vero aliqui dicunt ens rationis consistere in denominatione extrinseca, qua res dicitur cognita, ut Durandus, in i, distinet, xix, queset. v, num. 7, in primis dubium assumitur, cum inter auctores valde controversum sit an denominatio extrinseca formaliter sit ens rationis, ut statim dicemus. Deinde falsum est, universaliter loquendo, ens rationis ut sic consistere in sola denominatione cogniti. Nam ista denominatio, vel est forma constituens ens rationis, vel est id quod suscipit formationem entis rationis. Primum esse non potest, cum denominatio ista etiam cadere possit super entia realia, quee denominantur cognita, nec tamen hac denominatione formantur in entia rationis, quia ficta non redduntur. Si secudum, verum est denominationem extrinsecam apprehendi ut ens rationis, sed non solum denominatio extrinseca, sed alia etiam non entia, ut negationes, privationes etc.
Si autem quaeras: Quid sit habere esse in cognitione? Respondetur:
Hoc pendere ex his, quee postea dicenda sunt de causa et actu, quo formatur ens rationis. Interim sufficit audire D. Thomam, iv Metaphysicor., lect. i, ubi inquit: « Dicimus aliqua in ratione esse, quia ratio de eis negotiatur, quasi de quibusdam entibus, dum de eis aliquid affirmat, vel negat. » Quod non est intelligendum quasi ens rationis solum formetur per propositionem, quae negat, vel affirmat, sed quia formatio propositionis circa objectum quod non habet esse a parte rei est signum quod ad modum entis ab intellectu accipitur, quia ei applicatur copula, quae significat esse. Itaque ipse actus intellectus attingens objectum ad modum entis quod extra intellectum non est habet duo: et in quantum cognitio reddit cognitum, et sic in objecto solum ponit denominationem extrinsecam cogniti, et in quantum ad instar entis reddit tale objectum cognitum, cum in re non sit ens, et hoc est dare es Be rationis, seu esse fictum. Et sic D. Thomas, Opuscul. rv, cap. i, dicit: « Quod tunc efficitur ens rationis, quando intellectus nititur apprehendere quod non est, et ideo fingit illud ac si esset ens. » Et in i Sentent., distinet, ii, quaest. i, art. m, inquit: « Quod ens rationis consequitur ex modo intelligendi rem quae est extra animam, et hujusmodi sunt intentiones quas intellectus noster adinvenit »; ubi S. Thomas pro eodem reputat in ente rationis effici, adinveniri, apprehendi et consequi ex modo intelligendi. Et ita, ut infra dicemus, ens rationis non habet formaliter esse flotum, seu objectivum, per hoc quod reddatur cognitum ut quod, sic enim jam supponitur habere esse, seu rationem aliquam supra quam cadat denominatio cogniti; sed ille actus, qui respicit non ens sulrra-