Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 218
tione et modo entis, dicitur fingere, seu formare ens rationis, et non solum denominare. Et in hoc consistit habere esse objective in intellectu, id est ex ipso modo cognoscendi affici apprehensive ut ens quod non est ens.
Dices : Ergo omne objectum quod aliter ab intellectu concipitur, quam sit in re, est ens rationis. Consequens est falsum; nam plura entia realia cognoscimus ad instar alterius, et non sicut sunt in se, sicut Deum, et angelos, et ea quae non sumus experti.
Negat, consequentia : Quia talia entia supponuntur in re esse vera entia realia, unde ex modo cognoscendi non attribuitur illis ratio entis, sed quia modo proprio et speciali suo non attinguntur, dicuntur attingi ad instar alterius. Quod tamen non sufficit ut denominentur entia formata a ratione absolute in ratione entis, sed denominantur modo alienae naturae, non propriae, esse cognita, et connotationem inde recipiunt in suo cognosci ad id ad cujus modum cognoscuntur.
Habita notitia entis rationis in communi, restat etiam breviter attingere quotuplex sit ens rationis. De divisione ergo quae ens rationis in tota sua latitudine dividit non pertinet agere ad Logicum, qui solum tractat de ente rationis logico, quod est unum ex membris dividentibus. Sed tamen ut sciatur ad quod membrum divisionis pertineat breviter dicimus : Divum Thomam, in quaest. xxi de Veritate, art. i, dividere ens rationis communissime sumptum in duo membra adaequate dividentia, scilicet in negationem et relationem rationis. «Id, inquit, quod est rationis non potest esse nisi duplex, scilicet negatio, vel aliqua relatio; omnis enim positio absoluta aliquid in rerum natura existens significat.» Sub negatione autem etiam
privationem includit, nam privatio est quaedam negatio, seu carentia formae in subjecto apto ad recipiendam formam oppositam, negatio autem est carentia in subjecto repugnante formae, sicut negatio potentiae visivae in lapide est negatio, in homine, privatio. Relatio etiam habet proprium ex vi sui conceptus, qui est ad alterum, quod possit inveniri in sola apprehensione, et non in re, quando scilicet ita se habet ad aliud quod non est in aliquo, ut D. Thomas ostendit, i part., quaest. xxviii, art. i.
Hujus autem divisionis sufficientiam non omnes admittunt, quia existimant aliqui prius esse dividendum ens rationis in illud quod habet fundamentum in re, et quod non habet; et primum vocatur rationis ratiocinatae, secundum, rationis ratiocinantis. Solum autem illud quod est rationis ratiocinatae dicunt dividi in negationem et relationem, quod vero est rationis ratiocinantis per omnia genera putant divagari. Videatur Serna, in Logica, disput. i, sect. iv, quaest. n, art. m; Magister Gabero, de univers., disput. i, dub. m; Merinero, disput. iii, q. ii. Alii existimant nullam dari speciem determinatam entis rationis, sed omnem repugnantiam, seu omne impossibile et contradictionem implicans dicunt esse speciem entis rationis, quia omne illud est ens fictum. Ita Martinez, disput. n prologi, quaest. i. Alii alias species pro libito assignant, de quibus non est curandum.
Dicendum nihilominus est Optimam et adaequatam esse hanc divisionem, et magis directe conveniens enti rationis in communi.
Nam in ente rationis tria possumus considerare : Primum est subjectum cui attribuitur. Secundum est ratio ipsa, quae concipitur et attribuitur alteri. Tertium est id ad