Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 12
terra, etc., explicatur definitione quantum ad obscuritatem sua? quiditatis, aut divisione quantum ad confusionem partium aut multitudinis, quae in re aliqua continetur. Veritas autem complexa, si sit obscura aut dubia, manifestatur per probationem; probatio autem fit per discursum et consequentiam, et sic estargumentatio. Unde modus sciendi ad aequate dividitur in definitionem, divisionem, et argumentationem, ex parte rerum manifestabilium. Qua ratione aliquando dicitur definitio et divisio pertinere ad primam operationem seu apprehensionem simplicem, ratione sui objecti quod manifestat, quod est aliquid incomplexum.
CAPUT III.
De definitione.
Definitio est oratio naturam rei aut termini significationem exponens. Sicut cum dico: Homo est animal rationale, naturam hominis explico, quae in illo termino homo non explicabatur; et cum dico: Album est habens albedinem, non explico naturam albi, sed significationem nominis, quia idem est ac si dicam: Album est vox significans id quod habet albedinem. Definitioni correspondet definitum tanquam objectum ejus, quod cum ipsa convertitur. Unde oportet explicare tria: Primum, quae conditiones requirantur, ut aliqua definitio sit bona; secundum, quae conditiones requirantur ut aliquid sit definitum; tertium, quotuplex sit definitio, et quot modis fiat.
Circa primum, tres conditiones requiruntur ad bonam definitionem. Prima est quod definitio debet tradi per genus et differentiam. Et quia haec conditio non solum complectitur definitionem essentialem, in qua
proprie invenitur genus et differentia, sed etiam accidentalem, et descriptivam, in qua non est proprie genus et differentia, sed aliquid loco illius; ideo intelligimus nomine generis aliquid commune, nomine deferentiae aliquod distinctivum particulare. Et ita sensus est quod omnis bona definitio, ut explicet naturam aliquam, debet explicare illam per id quod oat ei commune cum aliis, et per id quod est sibi proprium et a ceteris distinguit; sic enim totam rei naturam complectitur. Secunda conditio est quod definitio clarius significare debet quam definitum, quia illud manifestat. Et inde infertur quod non debet definitum intrare definitionem, quia sic non redditur clarior, sed magis perplexa; sicut in illa definitione hominis, quod est animal rationale, non bene adderetur animal rationale, quod est homo. Tertia conditio est, ut definitio non sit redundans, nec diminuta. Si enim aliquid habet plusquam definitum, vel minus, hoc ipso naturam ejus non explicat; attribuit enim illi aliquid quod non habet, vel ab eo tollit quod habet. Et ita definitio non potest alii convenire quam definito; sicque est optimus locus arguendi a definitione ad definitum, et e contra.
Circa secundum, tres etiam conditiones requiruntur ut aliquid sit definitum, seu ut possit definiri. Prima, quod sit unum per se, id est una essentia; si enim plures essentias explicat, non est unum definitum, sed plura. Et ideo priusquam aliquid definiatur, tollenda est eequivocatio, et confusio pluralitatis, et tunc unumquodque definiendum est. Si autem plura se habent per modum unius, et concurrant ad unam essentiam constituendam, vel unum se habeat ut res, alterum ut modus illius, non repugnat unica definitione comprehendi. Secunda