Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 219
Cujus instar concipitur et apprehenditur. Ex parte subjecti cui attribuitur, aliquando invenitur fundamentum ut tali vel tali modo aliquid ei attribuatur, aliquando non; et ita respectu hujus sumitur illa distinctio entis rationis cum fundamento, vel sine fundamento in re, accipiturenim hoc responsive ad id cui attribuitur tale ens rationis. Similiter ex parte ejus ad cujus instar concipitur ens rationis, non repugnat per omnia genera divagari, quia aliquando potest fingi et apprehendi aliquid ad instar substantiae, ut chimaera, mons aureus, aliquando ad instar quantitatis, ut vacuum, aliquando ad instar qualitatis, ut si mors, vel caecitas concipiatur tanquam nigredo, vel forma quaedam obscura etc. At vero si consideremus ens rationis ex parte rei conceptae, seu ex parte ejus quod ad modum entis realis cognoscibile est, cum in re non sit ens, ad aequate dividitur in illa duo membra tanquam in prima genera entis rationis, scilicet in negationem et relationem, sub quibus plures negationes et relationes subdividuntur. Et quia hoc est formale quod attingitur in ente rationis, ideo haec divisio est directa et formalis, cum tamen aliae divisiones etiam possint admitti, sed quasi desumptae ex conditionibus entis rationis, non quasi directe sub illo positae. Est autem ad aequata haec divisio, quia ratio ipsa entis rationis formaliter consistit in oppositione ad ens reale, scilicet quod non sit capax existentiae. Hoc autem vel est aliquid positivum, vel non positivum. Si non positivum, est negatio, id est non ponens, sed tollens formam. Si positivum, solum potest esse relatio, quia omne positivum absolutum, cum non concipiatur ad aliud sed in se, vel in se est substantia, vel accidens in alio; quare non potest aliquid positivum absolutum sumi
ut ens rationis, cum per ipsum conceptum essendi in se, vel in alio realitatem aliquam importet. Sola vero relatio, quia non dicit solum conceptum ifi, sed etiam conceptum ad, ratione cujus praecise non dicit existentiam in se, sed extrinsecam termini attingentiam, ideo non repugnat concipi sine realitate, atque adeo ut ens rationis, concipiendo illud non ut in alio, vel ut in se, sed ut ad aliud cum negatione existentis in aliquo.
Sed objicies duo : Primo, ad probandum non recte dici privationem et negationem esse entia rationis. Nam privatio et negatio nullo intellectu considerante dicunt carentiam formae et denominant subjectum carens; ergo non sunt carentiae fictae, nec entia rationis. Patet conseq. : Quia ens rationis dependet a cognitione, ut sit et ut conferat suum effectum formalem; ergo, si ante cognitionem dat suam denominationem rebus, negatio non est ens rationis. Et idem argumentum fit de denominatione extrinseca, verbi gratia, esse visum, esse cognitum, quod nullo intellectu considerante, per hoc solum quod detur visio parietis in oculo denominatur paries visus, et similiter ante resultantiam entis rationis potest denominari natura superior et inferior, praedicatum vel subjectum etc.
Et confirmat. : Quia denominatio extrinseca sequitur ad formam realem existentem in aliquo subjecto; ergo est forma realis. Gonseq. patet: Quia, sicut denominatio quae sequitur ad formam substantialem est substantialis, et quae sequitur ad accidentalem est accidentalis, ita quae sequitur ad formam realem debet esse realis.
Respondetur : Negationem, ut dicit carentiam formae, dari a parte rei negative, quia ipsa forma in re non est; non tamen ex hoc dicitur