Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 220

ens rationis, sed quia cum in re non sit ens, sed carentia formae, accipitur ab intellectu per modum entis. Et ita ante considerationem intellectus denominat subjectum carens, sed ista carentia proprie non est effectus formalis, nec tollere formam est aliqua forma, sed per modum effectus formalis accipitur ab intellectu, quatenus per modum formae accipitur, et consequenter ad modum effectus formalis, cum in re illa carentia non sit effectus formalis, sed ablatio illius. Et similiter denominatio extrinseca a parte rei datur quantum ad formam denominantem; sed quia applicatio ejus ad rem denominatam non est realiter in ipsa re denominata, ideo concipere illam formam ut adjacentem et applicatam ipsi rei denominatae aliquid rationis est. Esse autem praedicatum et subjectum, superius et inferius ante cognitionem intellectus solum invenitur fundamentaliter, non formaliter sub conceptu relationis, ut latius dicetur agendo de Universalibus.

Ad confirmationem respondetur: Aliquos absolute sentire quod denominatio extrinseca est aliquid rationis, ut P. Vazquez, i. part., disput. cxv, num. 2; et i-n, disput. xcv, cap. x. Alii vero, quod absolute est aliquid reale, realitate tamen extrinseca, non intrinseca, quae sine aliquo rationis superaddito praebet suum effectum. Ita Suarez, disput. ultima Metaphysicor., sect. u; et alii. Sed verius videtur quod in denominatione ista concurrunt duo, scilicet ipsa forma, ut ratio denominans, et adjacentia seu applicatio ejus ad denominatum, ut conditio. Et quantum ad ipsam formam, manifestum est esse aliquid reale, sicut visio, qua paries denominatur visus, realis forma est in oculo; applicatio tamen ejus, ut tangit subjectum denominatum, non est aliquid reale,

quia nihil in ipso pariete ponit: omne autem non reale apprehensum est quid rationis, et sic ex parte applicationis in forma denominata aliquid rationis est denominatio extrinseca. Dicitur tamen denominatum subjectum ante operationem intellectus, non ratione ejus quod in illo ponit, sed ratione ejus quod extra illud supponit, quia in se est forma realis, sed non realiter applicatur et existit in eo quod denominat; unde ratione non existenti sumitur ut ens rationis, ratione autem praeexistenti in alio, a quo respicit rem denominatam, dicitur denominare ante operationem intellectus.

Et si inquiratur ad quod membrum hujus divisionis pertineat denominatio extrinseca, quando concipitur ut ens rationis, respondetur pertinere ad relationem, quia non concipitur ut afficiens negando et tollendo formam, sed ordinando et dependendo ab eo unde sumitur denominatio, vel ad id ad quod imponitur et destinatur per cognitionem.

Secundo objicitur, ad probandum quod non sit divisio ad quata: Nam unitas rationis, qualis attribuitur universali ab intellectu, est aliquid rationis, et non relatio, neque negatio. Non relatio, quia unitas dicitur absolute, non respective. Non negatio: tum quia unitas dicit aliquid positivum et non puram negationem, ut dicit S. Thomas, i part., qu st. xi, art. i; tum quia, si esset negatio, deberet concipi per modum entis rationis, et sic non diceretur unitas rationis, id est negatio rationis, sed ens rationis absolute. Et similiter dualitas, seu distinctio rationis non est negatio, cum potius tollat negationem unitatis, nec relatio, quia super distinctionem, seu dualitatem fundatur relatio distinctorum; ergo est altera species.