Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 221

Confirmatur in his quae sunt pure figmenta, ut chimsera, mons aureus, et similia : haec enim non sunt negationes, nec relationes, sed plures substantiae ab intellectu adunatae ex partibus inter se repugnantibus. Et similiter potest dari qualitas, vel quantitas rationis, ut si vacuum accipiatur per modum quantitatis, vel tenebrae per modum qualitatis; ergo non omnia entia rationis ad illa duo reducuntur.

Respondetur; Aliquos existimare quod unitas rationis tantum sumitur ex unitate conceptus, et distinctio ex pluralitate, quod quidem verum est ex parte causae efficientis, seu causantis ens rationis, quam in praesenti non inquirimus, sed de objectiva, seu fundamentali. Unde respondemus quod unitas rationis ex parte objecti pro formali pertinet ad negationem, seu privationem, quia nihil aliud est quam segregatio ejus in quo est convenientia a pluribus facientibus differentiam. Et ad primam impugnationem respondetur: Quod secundum D. Thomam, in illo loco, unitas materialiter et entitative est aliquid positivum, sed formaliter est negatio divisionis. Et ad secundam respond.: Quod non repugnat quod ista unitas rationis sit etiam ens rationis; siquidem ipsa negatio, seu separatio pluralitatis et differentiae per modum entis accipitur ab intellectu. Et ad id quod additur de dualitate, seu distinctione rationis, respondetur : Quod distinctio rationis formaliter relatio rationis est, et est ipsamet relatio distinctiorum, quae hoc ipso quod sola ratione distinguuntur eorum distinctio relatio quaedam est, licet ipsa extrema ad instar absolutorum aliquando distincta concipiantur, verbi gratia, ad modum duplicis substanti etc. Fundatur autem relatio ista distinctionis non super alia distinctione formaliter accepta, sed fundamentaliter, id est in pluralitate virtuali, qu tenet se ex parte objecti, ut pluralitati conceptuum subjicitur.

Ad confirmat, respondet. : Omnia illa figmenta esse entia rationis, qu sunt negatio; non vero dari substantiam rationis, vel quantitatem rationis, quia non est substantia, vel quantitas, id quod per rationem formatur ad instar entis realis, sed negationes substanti , vel quantitatis concipiuntur. Non dicitur autem ens rationis id ad cujus instar aliquid concipitur, sed id quod concipitur ad instar entis cum non sit in se ens. De hoc vide latius infra, qu st. xvii. de Relat., art. ii.

Ex hoc sequitur quod in universali metaphysico, quod solum dicit naturam abstractam et per modum unius conceptam, ut sequenti qu stione dicemus, jam invenitur aliquid rationis, scilicet id quod ex vi abstractionis convenit natur repressentatiffiseu cognit , id est unitas sive aptitudo, aut non repugnantia ad essendum in pluribus; ist enim negationes aliquid rationis sunt, sed non sunt formaliter secund intentiones, qu in relatione consistunt fundata in naturis sic abstractis. Dicitur autem universale sic abstractum metaphysicum, non logicum, quia non omne ens rationis formaliter et directe pertinet ad Logicam, sed secundaintentio, utex D. Thoma ostendimus, qu st. pr ced., art. m. Hffic autem est relatio rationis, non negatio, ut unitas, qu tamen convenit rei abstract et uni.

ARTICULUS II.

Quid sit secunda intentio et relatio rationis logica, et quotuplex.

Hoc ens rationis est de quo pro?pric agit Logicus, quatenus ex ordinatione conceptuum adinvenitur Ut-