Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 222

lis relatio, quae a Logico consideratur. Et ita Divus Thomas, in rv Metaphysic., lect. iv, inquit : « Quod ens rationis dicitur proprie de illis intentionibus quas ratio adinvenit in rebus consideratis, sicut intentio generis, speciei et similium, et humoris jusmodi ens rationis est proprie subjectum Logicae. »

Supponenda ergo sunt quae de terminis primae et secundae intentionis diximus in primo libro Summularum, et sumitur intentio in praesenti non prout dicit actum voluntatis, qui distinguitur ab electione et respicit finem, sed pro actu seu conceptu intellectus, qui dicitur intentio generali modo, quia tendit in aliud, scilicet in objectum. Et ita, sicut conceptus alius est formalis, alius objectivus, scilicet ipsa cognitio, vel res cognita, ita alia est intentio formalis, alia objectiva. Objectiva dicitur ipsa relatio rationis, quae attribuitur rei cognitae; formalis vero ipse conceptus per quem formatur. Sicut quando concipimus animal tanquam superius ad sua inferiora, ipsa universalitas cx parte animalis se tenens dicitur intentio objectiva, seu passiva, ipse vero conceptus, quo sic concipitur animal, dicitur intentio formalis. Et sic aliud est formalis intentio, ut distinguitur contra objectivam, aliud formalitas intentionis secundae, ut distinguitur contra fundamentum, et tenet se ex parte objecti cogniti; haec enim semper est aliquid rationis, utpote ex cognitione resultans, illa vero est actus realis.

Vocatur vero secunda intentio ista secundum differentiam a prima, quasi dicatur secundus status, seu conditio objecti. Potest enim objectum considerari in duplici statu. Primo secundum quod est in se, sive quantum ad existentiam, sive quantum ad quidditatem. Secundo, ut est in apprehensione; et status

iste essendi in cognitione est secundus respectu status essendi in se, qui est primus; quia sicut cognoscibilitas sequitur ad entitatem, ita esse cognitum est post illud esse quod habet in se. Illae ergo affectiones, seu formalitates, quae conveniunt rei prout in se, vocantur primae intentiones, quae conveniunt rei prout cognita, vocantur secundae; et quia pertinet ad Logicam dirigere res secundum quod sunt in apprehensione, ideo per se considerat Logica intentiones secundas, quae conveniunt rebus ut cognitis.

Ex quo deducitur primo : Quod non omnis relatio rationis est secunda intentio; omnis tamen secunda intentio formaliter sumpta, et non solum fundamentaliter, est relatio rationis, non forma realis, non denominatio extrinseca, ut male aliqui putant. Prima pars constat manifeste : Quia licet omnis relatio rationis resultet ex cognitione, non tamen omnis ista relatio denominat rem solum in statu cogniti, qui est status secundus, sed etiam in statu existentiee extra cognitionem, sicut relatio Creatoris et Domini non denominat Deum in se cognitum, sed Deum existentem, et similiter esse doctorem, esse judicem. Neque enim homo ut cognitus est doctor, aut judex, sed homo existens, et ita denominant illee relationes pro statu existentiee.

Ubi discerne quod, licet cognitio sit causa ex qua resultat relatio rationis (quod omni enti rationis commune est), et ita, ut conveniat et denominet relatio rationis aliquod subjectum, necessario exigat cognitionem, non tamen semper cognitio reddit ipsum objectum aptum et congruum susceptivum talis denominationis, ita ut solum conveniat illi in esse cognito, sed solum hoc contingit in intentionibus secundis. Et ita relatio Creatoris et Domini, judicis et