Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 223
doctoris, ut denominet subjectum, requirit cognitionem, quae talem relationem causet, sed non quae constituat subjectum in esse cognito capax ut denominationem illam suscipiat. At vero esse genus, vel speciem, non solum supponit cognitionem causantem tales relationes, sed etiam supponit cognitionem, quae reddat subjectum abstractum ab inferioribus, et super rem sic abstractam cadit illa denominatio.
Secunda vero pars est expressa D. Thomae, Opuscul. xiii, cap. xii, ubi dicit : « Quod secundae intentiones sunt proprietates convenientes rebus, ex eo quod sunt in intellectu » et quaestione vii de Potentia, art. ix : « Quod sequuntur modum intelligendi »; et iv Metaphysic., lect. iv : « Quod conveniunt rebus prout cognitae ab intellectu. » Non ergo reales formae sunt, sed rationis. Et constat hoc, tum quia ratio generis et speciei et reliquorum universalium consistit in relatione superiorum ad inferiora, quae non possunt esse relationes reales, alias daretur universale formaliter a parte rei. Tum etiam quia istae intentiones supponunt pro fundamento esse cognitum : sicut genus supponit rem esse abstractam ab inferioribus, et ratione abstractionis ei convenit; ergo supponit denominationem extrinsecam cogniti et abstracti, non vero formaliter est ipsa denominatio extrinseca, et multo minus sunt formae reales, sic enim descenderent ad ipsa singularia, in quibus realiter invenirentur, et non solum in abstracto a singularibus. Ipse autem actus intellectus est quidam actus realis, sed non est ipsa intentio secunda objectiva, de qua* nunc agimus, sed formalis ex qua ista objectiva resultat.
Secundo sequitur : Quod licet prima intentio absolute sumpta debeat esse aliquid reale, vel conveniens
alicui in statu realitatis, alias non esset simpliciter prima, quia semper id quod est reale praecedit, et prius est eo quod est rationis, nihilhominus tamen non repugnat etiam in ipsa secunda intentione aliam secundam intentionem fundari, et tunc secunda intentio fundans induit quasi conditionem primae intentionis respectu alterius fundatae, non quia sit simpliciter prima, sed quia est prior illa quam fundat. Nam, cum intellectus sit reflexivus supra suos actus, potest ipsam secundam intentionem reflexe cognoscere, et super ipsam cognitam fundare aliam secundam intentionem; sicut intentio generis, quae tribuitur animali, iterum ut cognita potest fundare secundam intentionem speciei, quatenus intentio generis est quaedam species praedicabilis. Et tunc secunda ista intentio fundata denominat priorem fundantem, ratione cujus dicitur quod genus formaliter est genus, et denominative species. Quod frequenter contingit in istis secundis intentionibus, quod secundum se una formaliter sit talis, et denominative ut cognita sit alia; et nihilhominus omnes istae dicuntur secundae intentiones, licet una fundetur super aliam, non tertia vel quarta intentio, quia omnes conveniunt objecto ut cognito, esse autem cognitum est semper status secundus rei. Et quia una intentio, ut fundat aliam, induit quasi conditionem primae respectu illius, et sio alia quae fundatur semper dicitur secunda.
Dices : Secunda intentio respicit primam, ut correlativum, quia secunda dicitur per respectum ad primam; ergo non ut fundamentum, sed ut terminum. Item : Secunda intentio praedicatur de suo fundamendo, ut : Homo est species; sed secunda intentio non praedicatur de prima, nam haec est falsa; Prima intentio est