Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 224
secunda intentio; ergo non fundatur in illa.
Respondetur ad primum : secundam intentionem non respicere primam ut correlativum, per modum termini, sed per modum subjecti cui attribuitur, et quod denominat, vel in quo fundatur; et sic dicitur per ordinem ad primam, ut ad subjectum, non ut ad terminum : sicut relatio dicitur per ordinem ad absolutum, ut ad subjectum, vel fundamentum, non vero ut ad correlativum, nisi induat rationem termini, et tunc erit aliquid respectivum, seu correlativum non ut subjectum, ut dicemus in praedicamentis relationis. Et similiter correlativum formale secundae intentionis semper est aliqua secunda intentio, ut genus ad speciem, et e contra.
Ad secundum dicitur : Quod secunda intentio praedicatur de prima in concreto, sicut album de homine, sed non in abstracto; et ideo est verum quod homo est species, et falsum quod prima intentio sit secunda intentio. Nam etiam secundae intentiones nomine abstracto significari possunt, tam in communi per hoc nomen : secunda intentio, quam in particulari, ut hoc nomine : universalitas, genereitas, et similia, quae solum important formam rationis in abstracto, subjectum autem, seu rem in qua fundatur non significant directe, sed in obliquo; sicut albedo in abstracto importat corpus in obliquo, quia est qualitas corporis.
Si quaeras : Quotuplex sit secunda intentio, et quomodo dividatur? Respond.: Omnem relationem dividi ratione sui fundamenti proximi, seu rationis fundandi, ut dicemus in praedicamento relationis. Unde similiter relatio rationis, quae ad instar relationis realis formatur, recte dividetur per sua fundamenta. Gum autem fundamentum secundae intentionis sit res ut cognita, et ut subest
statui apprehensionis, juxta diversum ordinem cogniti, ad cujus ordinationem secunda intentio formatur, sumetur quoque divisio secundae intentionis. Unde quia aliter ordinatur et dirigitur prima operatio intellectus, aliter secunda, et aliter tertia, ideo penes diversas ordinationes istarum operationum dividetur secunda intentio, et in qualibet operatione secundum diversum ordinem dirigibilitatis erit diversa intentio. Sicut in prima operatione alia est intentio termini, quae ordinatur ut pars enunciationis et syllogismi, sub qua diversae intentiones partis continentur, sicut ratio nominis, ratio verbi, et aliorum terminorum; alia est intentio universalitatis per modum superioris praedicabilis, quae etiam dividitur in varios modos universalitatis, ut genus, species etc., cui correspondet intentio subjicibilitatis, sicut invenitur in individuo et aliis inferioribus praedicatis.
In secunda autem operatione invenitur intentio orationis, quae dividitur pervarios modos orationis perfectae et imperfectae; rursus propositio, quae est una ex orationibus perfectis, dividitur per affirmativam et negativam et alias divisiones, quas libro secundo Summularum explicavimus. Et rursum propositio fundat alias secundas intentiones, quae sunt proprietates propositionis, ut oppositio et conversio, quae pertinent ad totam propositionem, et suppositio et ampliatio, praedicatum et subjectum, aliaque similia, quae sunt proprietates partium propositionis, ut in eodem libro explicatum est.
Denique in tertia operatione est intentio consequentiae, seu argumentationis, quae dividitur per inductionem et syllogismum; et illa per ascensum et descensum, hic per varios modos et figuras, de quibus ibidem dictum est.