Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 225

ARTICULUS III.

Quid sit distinctio et unitas rationis ratiocinata et ratiocinantis.

Explicatio istorum terminorum maxime conducit ad plura quae in Universalibus tractantur circa distinctionem graduum superiorum et inferiorum, pluribus etiam quaestionibus metaphysicis et theologicis deservit. Unde exacta hujus difficultatis resolutio illuc reservanda est. Hic tamen, saltem rudiori minerva, ipsos terminos oportet declarare.

Igitur advertendum est quod ista nomina : distinctio, pluralitas, divisio, separatio, diversitas, differentia, licet aliquando promiscue accipiantur pro eodem, non tamen sub eadem formalitate significant. Nam distinctio, seu pluralitas, vel multitudo opponuntur unitati vel identitati, divisio vero vel separatio, unioni, seu continuitati. Diversitas et differentia dicunt distinctionem cum inclusione vel exclusione convenientiae; eaenim sunt diversa, quae in nullo conveniunt, ea differunt, quee in aliquo conveniunt et in alio distinguuntur, non autem se totis diversa sunt. De quo Philosophus, et Divus Thomas, v. Metaphys. lect. xii.

Loquendo ergo in genere, conveniunt communiter auctores quod, sicut dantur solum duo genera entium, scilicet realis et rationis, ita datur solum duplex distinctio, scilicet realis et rationis, unitas enim et distinctio debent sequi ordinem et rationem entis, et sicut non dantur plura genera entium, et implicat dari ens medium inter reale et rationis, ita nec plura genera distinctionum.

Et quidem distinctio realis, in ge-

nere loquendo, est remotio, seu carentia identitatis, qua datur a parte rei, sine apprehensione, seu fictione intellectus. Distinctio vero rationis, qua beneficio intellectus fit, et in re non datur. Dividi autem solet haec distinctio rationis in distinctionem rationis ratiocinantis, et rationis ratiocinata. Illa prima dici solet distinctio, quae fingitur ab intellectu sine fundamento in re; et ita solum est distinctio quoad modum significandi et intelligendi, sicut quando idem apprehenditur praedicari de se, et distingui a se. Secunda vero dicitur formata ab intellectu cum fundamento in re; ut quando distinguimus in Deo attributa, et in eadem forma, seu natura, gradus seu praedicata essentialia, quae sunt ejusdem entitatis. Distinctio realis dividitur in realem simpliciter, ut inter duas res, v. g., Petrum et Paulum, quantitatem et qualitatem, et in realem modalem, seu fonnalem, ut inter rem et modum, v. g., inter hominem et sessionem vel ubi, sive inter duos modos, qui realiter identificantur cum subjecto, id est ab illo realiter non differunt, modaliter autem distinguuntur. Dari autem entitates modales minores realibus in Metaphysica probandum est, hic supponendum.

Caeterum duplicem istam distinctionem rationis ratiocinantis et ratiocinatae non omnes admittunt. Sed quidam explodunt distinctionem rationis ratiocinantis, et solum admittunt illam, quae habet fundamentum aliquod in re; distinctionem vero rationis ratiocinantis, ut pote fictam, solum esse repetitionem ejusdem conceptus sine resultantia alicujus distinctionis in conceptu objectivo. Videatur Suarez, in Met. Disp. vn, Sect. i., Vazquez, i p. dist., cxvn, c. in. Alii vero putant ex hac distinctione ficta etiam in conceptus objectivos refundi ali-