Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 13
conditio est, ut definitum sit universale; nam cum sola quidditas et natura definiatur, singularia quae supra naturam addunt conditiones individuales, quae de conceptu et essentia naturae non sunt, definiri non possunt, sicut nec sub scientia cadere; licet singularitas in communi definiri possit, quia tunc accipitur ut quidditas et natura quaedam. Tertia conditio est, ut omne definitum, si rigorosa et propria definitione definiatur, sit species aliqua contenta sub aliquo genere; eo quod omnis definitio propria constat genere et differentia, et sic debet tradi de aliquo quod contineatur sub genere, nisi forte definiatur per extrinsecus causas aut habitudines, quod non ita rigorosam definitionem importat.
Est autem duplex definitum, scilicet remotum, et propinquum; quod diversimode explicatur a diversis, prout diverso modo considerant rationem propinqui et remoti. Quidam enim dicunt definitum propinquum esse ipsum nomen seu terminum significantem rem definitam, remotum vero esse ipsam rem significatam; ut si definio hominem esse animal rationale, terminus homo est propinquum definitum, res vero significata remotum, eo quod res mediis terminis nobis appropinquant; unde in definitione quid nominis solum est unicum definitum. Alii dicunt quod definitum propinquum est ipsa natura et quidditas, quae immediate cadit sub definitione; remotum vero sunt illa in quibus invenitur talis natura, scilicet individua; quando enim definio hominem, immediate definitur natura humana, remote Petrus, et individua ejus. Utroque modo potest dici.
Circa tertium, definitio est multiplex. Primo dividitur in definitionem quid nominis, et quid rei. Illa
est definitio quid nominis, qua} explicat significationem nominis, unde maxime accedit ad rationem etymologia?; definitio quid rei, qua? explicat naturam rei significata?. Sicut si definio album, quod est idem atque habens albedinem, est definitio quid nominis; si autem dico quod est disgregativum visus, est definitio quid rei, explicat enim quid sit res ipsa, prima vero, quid significat nomen. Et in ista distinctione definitionis quid nominis et quid rei, semper procedimus in sensu formali et per se; nam non negamus quod ex definitione quid rei etiam deveniamus in notitiam propriae significationis, et saepe non potest explicari significatio nominis nisi rem ipsam declarando; sed exeo quod directe et per se explicat unaqua? quedefinitio judicandum est quae sit definitio nominis, vel rei.
Secundo definitio quid rei dividitur in essentialem, descriptivam et causalem. Definitio essentialis, seu quidditativa, est oratio rem aliquam per suas partes seu pra?dicata essentialia explicans, ut : Homo est animal rationale. Cum autem considerentur in unaquaque re partes physica?, ut materia et forma, et partes metaphysicic, ut genus et differentia, duplex quoque est definitio quidditativa, scilicet physica, qua? traditur per materiam et formam, et metaphysica, quae traditur per genus et differentiam. Quamquam etiam in physica, materia ponatur loco generis, forma loco differentia?, ut sic verificetur quod omnis definitio constat genere et differentia, seu aliquo, loco generis et differentiae. Definitio descriptiva est, qua? traditur per ejus accidentia, sive propria, sive communia, ut si dicas : Homo est animal risibile, aut animal bipes. Definitio causalis est quae traditur per causas extrinsecus : quae causae extrinsecee sunt duae, scilicet