Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 14

efficiens et finalis, ut dicetur in ii Physic., quia non constituunt naturam, sed extra illam sunt (nam materia et forma sunt causae intrinsecae); ut si definias animam humanam quod est forma creata a Deo ad beatitudinem, ly a Deo est causa efficiens, ly ad beatitudinem est finis.

CAPUT IV.

De divisione.

Divisio est oratio rem aliquam per sua membra, aut terminum per varias significationes distribuens; sicut si dicam: Animal aliud est rationale, aliud irrationale; canis significat sidus, ct significat animal. Et quia divisio ordinatur ad manifestandum per distributionem confusionem divisi, sicut definitio ad manifestandam quidditatem, tres conditiones exiguntur ad bonam divisionem. Prima, quod singula membra sint inferiora, idest minora diviso; nam omne totum est majus sua parte. Secunda, quod omnia membra dividentia simul exhauriant, seu adaequent totum divisum; quia in toto non est aliud quam omnes sn. ee partes simul. Tertia, quod membra dividentia habeant inter se oppositionem aliquam saltem formalem; quia si nullam oppositionem haberent, neque distinctionem haberent sed identitatem, et sic non essent diversa membra. Omnes istae conditiones videri possunt in hoc divisione: Animal aliud rationale, aliud irrationale; et in hac: Bonorum aliud honestum, aliud utile, aliud delectabile.

Addunt quidam quartam conditionem, scilicet ut divisio fiat tantum in duo membra dividentia, aut saltem in quam paucissima. Sed licet verum sit quod omnis divisio potest reduci in duo membra, si trada-

tur per contradictoria, ut: Bonorum aliud honestum, aliud non honestum, tamen non est hoc semper necessarium ad bonitatem divisionis; sed quando aliquod genus distribuitur per species ex aequo et immediate subjectas, in illas dividi potest; si autem non dividatur in plures immediate et ex aequo subjectas, debet fieri divisio induo membra, vel in quam paucissima, et deinde in alia inferiora distribui; sicut substantia non bene divideretur in hominem, plantam, et angelum, sed ordine quodam in corporalem et spiritualem, corporalis in viventem et non viventem etc.

Species seu modi divisionis sunt multae. Cum enim divisio distribuat totum in suas partes, sicut esse totum dicitur multis modis, ita et divisio. Datur enim totum essentiale, totum integrate, totum universale, totum potentiale, et sic multiplicari possunt species divisionum.

Et ut breviter omnes comprehendere possis, facito duas lineas, seu ordines. Quaedam linea est divisionum per se, alia divisionum per accidens, seu accidentalis. In divisione per se include quinque species, quae hoc modo colliguntur: Nam omne quod dividitur, aut est vox significans, respectu suarum significationum, aut est res significata. Si primum, est divisio nominis, si secundum, est divisio rei. Kfes autem quae est totum comparari potest, aut ad partes quibus integratur, aut ad partes quibus constituitur essentialiter, aut ad partes sibi subjectas. Si primo modo fiat, est partitio, qua aliquid dividitur per partes integrantes, ut si dicas: Corpus humanum dividitur in caput, pectus et pedes; universum, in angelos, corpora corruptibilia et incorruptibilia. Si secundo modo, est divisio essentialis in sua constituen-