Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 245

et principaliter consideratur natura, abstractio autem, seu universalitas tanquam conditio; est enim conditio requisita ad omnem scientiam ipsa universalitas, quia nulla scientia agit de singularibus. At vero universale logicum principaliter respicit ipsam intentionem, seu formam, qua aliquid denominatur universale, quae est secunda intentio et relatio rationis; hanc enim praecipue considerat Logicus, praesuppositive autem naturam, tanquam id in quo fundatur universalitas : agit enim de secundis intentionibus, ut fundantur in primis. Et sic intelligitur quod Metaphysicus et Logicus agunt de eodem, sed diverso modo, ut rv Metaph. dicitur, lect. iv, apud D. Thomam, Metaphysicus principaliter de natura, Logicus de intentione.

Secundo colligitur : Quod universalitas et particularitas pertinent ad rationem status ipsius naturae, quae ab universalitate vel singularitate denominari potest. Unde triplex status solet assignari in qualibet natura, ut constat ex doctrina D. Thomae, iv Cap. de Ente et essentia, et Gajetano, ibi.

Primus est status naturae secundum se, quia in eo non considerantur nisi tantum illa, quae constituunt ipsam naturam et quidditatem; unde vocatur etiam status indifferentiae, quia natura secundum se indifferens est ad praedicata accidentalia, nec includit illa ex se, nec excludit a se, sed tantum est capax illorum, et explicat sua praedicata essentialia tantum. Et vocatur etiam status solitudinis, quia natura est sola ab omni extrinseco praedicato. Et vocatur etiam communis negative, quia non intelligitur multiplicata natura.

Secundus status est secundum esse quod habet in singularibus, qui est status singularitatis.

Tertius denique status est secundum esse quod habet in abstractione intellectus; quae abstractio etiam dici potest status solitudinis, non pro solitudine ab omni extrinseco praedicato, sed solum pro solitudine, seu praecisione ab individuis. Et isti duo status non conveniunt naturae secundum se, quia neuter eorum est praedicatum essentiale naturae; si enim natura secundum se esset universalis, numquam posset esse singularis, vel si secundum se esset singularis, numquam posset inveniri universalis. Quare in statu naturae secundum se, omnia quae non sunt praedicata quidditativa illi denegantur. Et hinc est quod extrema, quae videntur contradictoria, addita particula secundum se, negantur de natura in illo primo statu : dicimus enim quod natura secundum se neque est una, nec plures; nec est alba, noc est non alba; quod est dicere: Essentialiter non est una, essentialiter non est plures, sed capax utriusque. Nec tamen inde inferas verificari duas contradictorias de natura secundum se; hoc enim numquam est possibile, sed semper altera est vera, altera falsa. Si enim dicas : Homo secundum se non est albus; homo secundum se est albus, hec secunda est falsa, et prima vera; quia est sensus : Homo essentialiter non est albus, quod verum est; homo essentialiter est albus, quod falsum est; et sic non valet: Secundum se non est album, ergo secundum se est non album, quia variatur appellatio, propter illam particulam secundum se.

ARTICULUS II.

Utrum universale materialiter sumptum et pro subjecto inveniatur a parte rei.

Ex uno principio dimanarunt in