Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 246
hac parte duce extremae sententiae. Fuit enim antiquissima opinio Heracliti et Gratili, circa tempora Socratis, ut refert Aristoteles, i Met., lect. x, apud D. Thomam, qui dixerunt de sensibilibus non posse dari scientiam, quia sunt in continuo fluxu et motu; unde Cratilus in tantam devenit dementiam (ut inquit Arist., iv Metaph., et ibi D. Thomas, lect. xii), quod opinatus est oportere nihil verbo dicere, eo quod veritas rei transibat priusquam finiretur oratio.
Ex hac opinione sumpsit Plato occasionem ponendi naturas separatas a singularibus, quas ideeas nominavit. Quia, cum videret singularia esse in continuo fluxu et motu, negavit (quod verum est) de illis dari firmam et certam scientiam; sed quia dementiam Cratili voluit evitare, quod nulla scientia et veritas daretur, finxit extra singularia inveniri naturam, quae in re sine singularitate existeret, ut de illa diceretur scientia.
At vero per aliud extremum Nominales, consentientes cum Platone et Cratilo quod singularia non sunt objecta veritatis certae, propter suam contingentiam et perpetuum motum, et ex alia parte contra Platonem negantes naturas a singularibus separatas existere, dixerunt pro universalibus solas voces significantes remanere, sine robus significatis. Quorum sententiam omnino evitandam graviter admonet D. Anselmus, lib. de Incarnat. Verbi, cap. n : « Cum omnes (inquit) ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant sunt commonendi, illi utique nostri temporis Dialectici, imo Dialecticae haeretici, qui quidem non nisi flatum vocis putant esse universales substantias etc.. »
Dico ergo primo : Vocibus ct conceptibus universalium vere et sim-
pliciter correspondet pro objecto aliqua entitas, seu natura, quae universalis denominatur : non quidem quae existat a parte rei sub illo statu universalitatis et abstractionis, sed quae per ipsam abstractionem intellectus ita attingat in objecto naturam, ut non attingat singularitatem; vel ita attingat superiora praedicata, quod non inferiora. — In qua abstractione nulla invenitur falsitas ex parte intellectus; sicut nec in visu datur aliqua falsitas ex eo quod ita attingat colorem in pomo quod non attingat saporem, non separando ipsum in re a sapore, sed non conjungendo utrumque in cognitione : ita ergo apprehenditur homo ab intellectu sine singularitate, licet in re non sit sine illa.
Sic docetur ista conclusio a Philosopho, qui perpetuo hanc Platonis sententiam impugnat, et ex consequenti Nominalium sententiam condemnat. Videri potest praecipue S. Thomas, i Metaph., lect x, ubi de hac opinione Platonis sic inquit: « Patet autem diligenter intuenti rationes Platonis quod ex hoc in sua positione erravit, quia credidit quod modus rei intellectae in suo esse est sicut modus intelligendi ipsam rem; et ideo quia invenit intellectum nostrum dupliciter abstracta intelligere : uno modo sicut universalia intelligimus abstracta a singularibus, alio modo sicut mathematica abstracta a sensibilibus, utrique abstractioni intellectus posuit respondere abstractionem in essentiis rerum, unde posuit et mathematica esse separata, et species. Hoc autem non est necessarium : nam intellectus, etsi intelligat res per hoc quod similis est eis quantum ad speciem intelligibilem per quam fit in actu, non tamen oportet quod modo illo sit species illa in intellectu, quo ih re intellecta; nam omne quod est in aliquo est per modum ejus in quo