Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 247

est, et ideo ex natura intellectus, quae est alia a natura rei intellectae, necessarium est quod alius sit modus intelligendi quo intellectus intelligit, et quo res existit. » Hucusque D. Thomas. Qui etiam videri potest rv cap. de Ente et essentia; et in Opusc: 1v et 1vi; et i p., q. xv, art. i.

Ex quo loco et verbis D. Thomae colligitur rejiciendam esse sententiam Platonis, et Nominalium: quia non distinxerunt inter modum essendi, et modum cognoscendi. Si enim eo modo quo res cognoscitur abstracta a singularibus esset a parte rei, vel ista res sub illo modo existens produceretur a Deo, vel non. Si non produceretur a Deo, nihil esset, vel esset ipse Deus, qui est singularissimus. Si a Deo productum est, ergo per aliquam actionem singularem: a Deo enim, qui singularis est, non potest nisi actio singularis procedere, ergo et singularem terminum, seu effectum habet. Quare modus iste universalitatis nullo modo potest existere in ipsis rebus, sed solum ex modo cognoscendi naturam sine singularitate resultat.

Ex quo etiam Nominalium sententia destruitur, negantium correspondere conceptui illi sic abstrahenti aliquid reale, ex eo quod modus ille abstrahendi non inveniatur in re. Quandocumque enim plura conjunguntur in aliquo a parte rei, intellectus non semper debet plura ijiiasimul accipere, sed unum potest sine alio attingere. Id autem quod accipitur, remoto alio, verum et proprium ens est, licet non sine alio in re existat, sicut patet in exemplo supra allato de visu attingente verum et realem colorem pomi, non tamen saporem. Igitur accipere, unum et omittere aliud non est formare conceptum falsum, sed inadaequatum; aliquid ergo correspondet ei ex parte objecti cogniti, licet non cum omni modo.

quo invenitur a parte rei; nec enim omne illud, cum quo conjungitur, intelligitur. Et hoc manifestus apparet in ipsa compositione et divisione intellectus. Quando enim affirmo de aliquo subjecto aliquid quod illi convenit, non affirmato alio quod illi conjunctum est, ut cum dico: Homo est animal, non affirmando quod sit corpus, vel: Deus est misericors, pomum est coloratum, et similia, vel talis affirmatio est falsa, vel vera: falsa esse non potest, cum affirmetur aliquid quod illi non repugnat, sed convenit; si autem est vera, ergo aliquid corresponderet illi conceptui ex parte rei, si enim nihil illi corresponderet, vera esse non posset. Ergo stat bene quod correspondeat aliquid ex parte objecti conceptui inadaequato et praeciso, licet in re praecisum non sit, sed simul cum alio existat. Et sic secundum distinctionem conceptus adaequati et inadaequati optime intelligitur abstractio universalis, quae tunc datur quando non concipitur totum quod est in objecto, tam natura, quam singularitas, sed inadaequate attingitur unum, scilicet natura, omisso alio, scilicet singularitate.

Sed inquiunt Nominales: Conceptum universalem significantem, v. g., hominem, vel animal, esse quasi nomen collectivum, quod non significat aliquid unum, sed adunatum, scilicet omnes homines, seu omne id, cui convenit ipsa ratio hominis; et ita quando dico: Homo est animal, sensus est: Omne quod est homo, seu omnes homines sunt animal. Qua ratione videntur aliqui in conceptu analogo entis ponere quod id quod correspondet illi conceptui est tota .collectio entium sub quadam confusione.

Caeterum haec evasio ex duplici capite excluditur. Primo, quando nomen universale ponimus a parte praedicati, ut quando dicimus: Pe-