Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 248

trus est homo: esset enim sensus quod Petrus est omnes homines, seu omne quod est homo, quod patet esse falsum. Secundo, ponendo ex parte subjecti terminum communem sine distributione, ut : Homo currit; esset sensus quod omnes homines, seu omne quod est homo currit; et sic omnes propositiones indefinitae essent falsae. Et lurc propositio : Essentia divina non generat, quae est catholica, redderetur falsa, quia esset sensus : Omne quod est essentia divina non generat, quod manifeste est falsum, nam Pater est res quae est essentia divina, et generat.

Quare nullo modo nomon universale potestesse nomen collectivum, sed aliquid unum significat, abstractum tamen a singularitate. Et quod additur de conceptu entis, infra, q.xrv, discutietur quomodo abstrahat, vel includat inferiora. Constans tamen esse debet quod hoc nomen ens non est nomen collectivum, quia non significat aggregationem omnium inferiorum, sed convenientiam in ratione analoga, quae tamen, quia non est simpliciter una, sed solum proportionaliter non, simpliciter abstrahit ab inferioribus, sed solum secundum quid, ideoque dicitur illa includere implicite et in confuso, non explicite, ut ibidem ostendetur.

Dico secundo : Universale pro substrato, seu materiali potest esse aliquid reale, id est natura a parte rei dabilis, licet non cum iRo statu universalitatis ; unde pro formali, id est pro universalitate et abstractione, non nisi in cognitione invenitur. — Haec constat ex dictis, et de ea videri potest Philosophus, in Praedicamentis, cap. de substantia, ‘ubi secundas substantias, quae sunt genera et species, dicit subsistere in primis; et in vn Met., tex. xliv, et sequentibus, ubi D. Thomas, lect m, sic inquit: « Universale du-

pliciter potest accipi. Uno, modo, pro ipsa natura cui intellectus attribuit intentionem universalitatis, et sic universalia, ut genera et species, substantias rerum significant, et praedicantur in quid; animal enim significat substantiam ejus de quo praedicatur, et homo similiter. Alio modo potest accipi universale, in quantum est universale, et secundum quod natura praedicta subest intentioni universalitatis, id est secundum quod consideratur animal, vel homo ut unum in multis, et sic posuerunt Platonici animal et hominem in sua universalitate esse substantias etc. » Haec D. Thomas. Itaque universalitas, ut ibi pluribus rationibus ostendit non est substantia, vel aliquid reale, sed accidens rationis, quod pertinet ad statum ipsius rei cognitae, quem acquirit ex eo quod cognoscitur cum praecisione quadam, abstrahendo ab individuatione. Ex hoc enim natura, quae in re non existit sine conditione individuante, in cognitione intellectus manet nudata ab illa. Et pertinet hoc ad statum naturae in cognitione, quia eadem natura extra cognitionem posita in re amittit illum modum essendi universaliter, retenta quidditate naturae.

Solvuntur argumenta.

Sententia Platonis fere tota fundabatur in perpetuitate scientiae et veritatum quae ad scientias pertinent, quae sunt veritates necessariae et aeternae; istae autem non inveniuntur in singularibus, quia singularia sunt corruptibilia et contingentia; ergo inveniuntur extra singularia, vel non erunt realia et vera objecta, sed ficta per intellectum, ea quae sciuntur. Similiter dantur causa? exemplares, a quibus singularia participant suam essentiam, sicut Pe-