Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 15

tia, ut si dicas : Hominis alia pars est anima, alia corpus; vel hominis alterum extremum est animal, alterum rationale. Si tertio modo, aut fit in partes sibi subjectas secundum prodicationem, aut secundum potestatem. Si secundum praedicationem, est generis in species, quia de speciebus praedicatur genus, ut de inferioribus. Ad quam etiam pertinet divisio generis per differentias, ima videtur esse eadem, quia genus non dividitur in differentias, sed per differentias dividitur in species, et melius explicatur quando fit per differentias, ut : Animalium aliud rationale, aliud irrationale. Et ha?c est divisio propriissima et quid: ditativa, ut potede his in quo, et per quae essentialiter contrahitur genus, et in qua divisum praedicatur de membris dividentibus. Si fiat divisio in partes subjectas, qua) se habent ut potentiae, est divisio totiua potentialis, ut si dicas : Animae, aliud intellectivum, aliud appetitivum; prudentiae aliud judicativum, aliud consiliativum, aliud imperativum; quae divisio est penes diversa officia, seu potentias rei.

In linea divisionum per accidens, et si multiplicari possint infinitedivisiones, quia de his quae sunt per accidens non datur certa regula, tamen frequentiores sunt tres : Prima est divisio subjecti in accidentia, ut : Animalium aliud album, aliud nigrum. Secunda e converso, accidentis in subjecta, ut : Alborum aliud nix, aliud lac. Tertia, accidentis in accidentia, ut : Alborum aliud dulce, aliud amarum etc.

Regulae divisionis, seu loci arguendi, sunt tres, qui deducuntur ex conditionibus bonae divisionis. Prima: A toto diviso ad totam divisionem, et e converso, valet consequentia affirmative vel negative. Patet, quia se habent convertibiliter. Secunda : A toto diviso cum nega-

tione unius membri (si sit divisio bimembris, vel plurium, si sit multiplex) ad positionem ejus membri quod restat bona est consequentia; ut: Equus est animal et non est rationalis, ergo irrationalis. Tertia : Quando membra sunt realiter opposita, bene valet a positione unius membri ad negationem alterius. Patet, quia opposita non possunt esse simul, saltem naturaliter et per se loquendo.

CAPUT V.

De argumentatione.

De hac tertia specie modi sciendi agendum nobis est in m libr., ad quem directe spectat, cum pertineat ad tertiam operationem intellectus. Pro prosenti, ubi distinximus species modi sciendi, sufficit notare hac tria : Primum est definitionem argumentationis, qua) est ovatio in qua uno dato aliud sequitur; ut si dicam : Petrus est animal, ergo est corpus. Quare argumentatio debet componi et constare ex tribus, scilicet antecedente, seu promissa tamjuam inferente, et consequente tanquam illato, et nota illationis, quo est conjunctio antecedentis et consequentis illationem seu sequelam denotans.

Secundum est, quod species argumentationis sunt quatuor, scilicet syllogismus, enthymema, inductio et exemplum. Et possunt reduci ad duas, scilicet ad syllogismum et inductionem; nam enthymema est quidam syllogismus imperfectus seu truncatus, et exemplum est quodam pars inductionis. Dividitur autem in istas species argumentatio, in quantum manifestativa est veritatis, in quo ejus consistit quidditas. Duch autem solum sunt viae manifestandi veritatem, scilicet, vel discurrendo ex principiis per intellectum notis,