Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 249

trus participatione hominis est homo, et participatione animalis animal; ergo datur homo et animal separatum, a quibus iste participationes derivantur.

Resp.: Objecta scientiarum, et veritates quae ab illis attinguntur dici perpetuas et aeternas non ratione alicujus existentiae aetern®, quam realiter habent in aliquo subjecto extra intellectum divinum; sed dicuntur aeternae objective et negative, id est quia connexio veritatum essentialium, quae sunt objecta, non dependet ab aliquo fundamento temporali, vel existentia facta in tempore, sed ex se habet semper veritatem attingibilem ab intellectu, quantumcumque intellectus sit aeternus, et nullo modo fundatam in aliqua ratione libera vel contingenti; quare non est necesse quod veritas quae attingitur a scientia existat subjective extra singularia, sed objective attingatur sine illis. Ad illud de causis exemplaribus respondetur : dari quidem causas exemplares quarum participatione rescreata? habent suas naturas; sed istae causae exemplares sunt ideae divinae, non naturae creatae a singularibus separatae.

Secundo arguit. : Supposita opinione Scoti infra tractanda, quod ex natura rei et ante operationem intellectus distinguuntur gradus superiores ab inferioribus, v. g. animal ab homine, homo ab individuis, ergo a parte rei datur extra intellectum gradus superior non includens inferiorem; sed hoc ipso quod non includit illum est universale, utpote de se abstractum ab inferioribus; ergo datur a parte rei abstractio naturae a singularitate, et superioris praedicati ab inferiori.

Respond. : Hanc opinionem Scoti longe distare & fictione Platonis, cum expresse Scotus affirmet gradus istos superiores et inferiores ita distingui secundum suas rationes

formales quod tamen non possit una separatim existere ab alia, nec de potentia absoluta. Sed subtilitas Scoti in eo consistit quod, ex natura rei et ante operationem intellectus, formalitas quae sumitur pro conceptu gradus superioris non includit, ex suo essentiali conceptu, formalitatem quae deservit pro gradu inferiori; quod vero separatim possit ab illa existere, nec somniavit Scotus, sicut posuit Plato.

Tertio arguit, pro sententia Nominalium : Quia conceptus objectivus universalis vel est aliquid unum, vel plura. Si plura, habetur intentum, quia vox, seu conceptus universalis solum erit nomen collectivum immediate significans aggregationem plurium. Si vero estunum, illud, in quantum unum, non est aliquid reale; sed, in quantum linum, est objectum illius conceptus universalis; ergo, in quantum objectum illius conceptus, non estaliquid reale. Major patet: Quia, in quantum unum, non existit extra intellectum; neque existere potest: illud autem est ens reale quod est capax existentiae.

Conf. : Quia ex eo quod detur talis natura universalis abstrahens a pluribus individuis sequuntur plura inconvenientia.

Primo : Quia omnia illa individua sunt illud unum universale; ergo sunt idem inter se. Queecumque enim sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; sed Petrus et Paulus sunt idem urti tertio, scilicet homini, qui est aliquid reale; ergo sunt realiter idem inter se.

Secundo : Vel ipsa natura universalis descendit tota ad quod libet individuum, vel una pars descendit ad unum individuum, et alia ad aliud. Hoc secundum dici non potest, sic enim Petrus esset pars hominis, non integre homo. Si vero dicatur primum, admittimus mysterium Trinitatis in creaturis, quod natura ho-