Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 250

minis una existens et aliquid reale tota communicatur uni individuo et tota alteri,

Tertio : Ille homo in universali vel est corruptibilis, vel non. Si non est corruptibilis, ergo corruptibilitas non est propria passio ejus, quod est falsum, quia omnis homo est corruptibilis. Si est corruptibilis, ergo et generabilis, ergo ad illum potest terminari generatio et existentia, quod est ponere ideaes Platonis.

Resp.: Quod ille conceptus objectivus est unus non unitate reali, sed rationis et praecisionis. Et ad prob. dicitur: Quod illud unum est aliquid reale, materialiter acceptum, pro subjecto unitatis, non formaliter, pro ipsa unitate praecisionis et relationis universalitatis. Et sic, licet non existat a parte rei sub illo statu unitatis praecise, existit tamen illa natura sub alio statu. Et hoc sufficit ut dicatur ens reale et capax existentiae absolute et secundum se, licet non in omni statu.

Ad confirm. respond.: Primum inconveniens non sequi, quia illa maxima intelligitur de his, quae sunt eadem uni tertio, quod ita est unum ut virtualiter non sit multiplex. Quod D. Thomas, ip., q. xxvm, art. m, appellat esse idem uni tertio re et ratione, id est uni tertio, quod est idem secundum rem et secundum rationem, et non virtualiter multiplex, id est quod non solum entitative est unum, sed etiam respective et communicative non est ad multa. Natura autem universalis virtualiter est multiplex, quia est communicabilis in plura, unde ex identitate cum illa non sequitur identitas individuorum inter se. Vel secundo, omnia individua dicuntur esse unum in natura communi non unitate reali, sed unitate similitudinis et convenientiae, quae per intellectum accipitur tanquam unitas; un-

de non sequitur quod sunt unum inter se entitative, sed solum similia et convenientia, per rationem autem accipiuntur tanquam unum.

Ad secund. inconveniens dicitur : Quod communicatio naturae universalis ad singularia non est sicut communicatio totius integralis ad partes integrantes, sed sicut totius praedicabilis ad partes subjectivas, in quo non fit divisio per partes, sed diversa multiplicatio naturae in diversis individuis. Unde in divisione integrali quaelibet pars non adaequat totum, in communicatione vero universalis ad particularia quaelibet pars subjectiva adaequat totum, quantum ad naturam communicatam, sed non quantum ad extensionem et multiplicabilitatem illius. Quod longe distat a mysterio trinitatis, in quo non fit communicatio rei universalis per multiplicationem naturae, sed per identitatem ejusdem naturae singularis cum tribus personis realiter distinctis.

Ad tertium inconveniens resp. : Quod homo in communi dicitur corruptibilis et generabilis quantum ad radicem et convenientiam corruptibilitatis, non quantum ad exercitium; convenit enim corruptibilitas naturae, sed exercetur in individuis, sicut convenit ei risibilitas, sed exercitium ridendi non convenit naturae in communi, sed individuo. Unde hoc in omnibus propriis passionibus invenitur quod connexio et convenientia earum est respectu naturae communis, exercitium vero respectu individuorum.

ARTICULUS HI.

Utrum unitas formalis ut distincta a singulari conveniat naturae ante operationem intellectus.

Quia universale, ut dictum est in ajt. i, definitur, quod est unum in