Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 251

multis, seu aptum ad essendum in multis, necesse est declarare quomodo illi conveniat unitas, et quomodo conveniat aptitudo ad essendum in multis. Et in hoc articulo agemus de unitate, in sequenti de aptitudine.

Duo ergo pro praesenti difficultate notanda sunt. Primum : Quid nomine unitatis formalis intelligamus? Secundum : In quo consistat punctum difficultatis et controversiae inter scholam D. Thomae et Scoti, circa dictinctionem hujus unitatis formalis ab individuali ex natura rei?

Unitas ergo generaliter loquendo formaliter importat carentiam divisionis, et dicit aliquid positivum ex parte entitatis, et aliquid negativum ex parte formalis quod addit supra entitatem, ut colligitur ex D. Thoma, i part., q. xi, art. n, ad 2, et in i, distinet, ix, quaest. iv, art. i, ad 2, et distinet, xxiv, quaest. i, art. m. Unde ex diversa ratione negandi divisionem solet diversus modus unitatis resultare. Ut tamen resultet non solum diversus modus unitatis, sed diversa unitas absolute, oportet quod non solum varietur modus negandi divisionem, sed etiam rationis entitatis positiva diversa reddatur. quia diversitas unitatis absoluta facit multitudinem, plures enim unitates multitudo est; ubi autem non est multitudo, non est diversa unitas absolute loquendo, licet sit diversus respectus negandi divisionem, multitudo enim non componitur ex negationibus, sed ex entitatibus, quantum ad positivum quod includitur in unitate, ut 8. Thomas docet, loco citato, quaest. xi, i partis. Quando ergo in praesenti distinguimus in eadem re unitatem formalem, et individualem, et universalem, et rursum formalis distinguitur in genericam et specificam, non distinguimus varias unitates absolute et ex parte entitatis

positivae, quasi illae constituant aliquam multitudinem, sed solum distinguimus varios respectus negandi divisionem. Cum enim concurrant in aliqua re et principia formalia, quae constituunt quidditatem, et materialia, quae pertinent ad individuationem, quando principia formalia sunt indivisa, id est non fit divisiones formalia principia, tunc ex illo respectu carendi divisione, quantum ost ex parte talium principiorum, dicitur unitas formalis : quae adhuc variari potest penes variationem principiorum formalium; nam quaedam principia formalia sunt generica, et quaedam specifica, et si detur carentia divisionis penes principia generica tantum, dicitur unitas formalis generica, si autem sit carentia divisionis penes principia specifica, dicitur unitas formalis specifica. Quando vero non solum datur carentia divisionis ex parte principiorum formalium, sed etiam ex parte materialium, quae pertinent ad individuationem, tunc illa unitas est numerica, seu individualis. Et, quia quidditas et individuatio simul concurrunt in uno individuo, non repugnat etiam inveniri unitatem formalem conjunctam unitati individuationis. Si autem per intellectum separatur ab omni individuatione unitas illa formalis manebit praecisa, et tunc dicitur unitas universalis, seu praecisionis.

Secundo notandum est punctum controversiae et difficultatis inter scholam D. Thomse et Scoti, in hac parte, non consistere in eo quod unitas formalis inveniatur in re ita distincta ab unitate singulari, quod vel existat separata ab illa, hoc enim esset ponere ideas Platonis, vel quod positive inveniatur communis ad unitates numerales, hoc enim Scotus nunquam dixit, sed solum in duobus consistit ejus sententia:

Primum, quod inveniatur a parte