Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 252
rei vera et propria unitas, quae comitatur naturam secundum se consideratam, quae neque est numerica, nec universalis, sed minor numerica, eo quod non est ita indivisa sicut numerica, unde ista unitas, quia convenit naturae secundum se consideratae, in omni statu invenitur. In statu quidem praecisionis manet conjuncta unitati universali; in statu autem singularitatis manet conjuncta unitati numericae; sed tamen vera et propria unitas est etiam secundum se considerata, et non solum ratione unitatis numericae, vel praecisionis sibi adjunctae, sed in unoquoque individuo et datur unitas numerica, et praeterea unitas formalis, et in unoquoque universali datur eadem unitas formalis, et simul unitas praecisionis.
Secundum est quod haec unitas formalis, quae convenit naturae secundum se, dici potest universalis negative, id est non singularis, quia de se illa natura, et consequenter unitas ejus, neque singularis est, neque universalis positive, ut etiam sentit D. Thomas, iv cap. de Ente et essentia. Solum enim in illo statu conveniunt naturae praedicata quidditativa et propriae passiones, quarum una est unitas. Videatur Scotus, in ii, dist. iii, quaest. i, § Sed contra, et § Ad quaest.
Dicitur autem haec unitas formalis convenire ex natura rei, quia consequitur ipsa principia naturae secundum se, et non beneficio intellectus.
Aliqui tamen, sinistre interpretati Scotum, dixerunt istam unitatem ita convenire naturae in statu solitudinis et secundum se quod non descendit ad individua, neque in illis invenitur, sed secluso illo statu solitudinis evanescit ista unitas. Alii autem per aliud extremum voluerunt hanc unitatem formalem
ita in singularibus inveniri, quod etiam retinet ibi aliquid universalitatis, saltem imperfecte et inchoate, quatenus existit in pluribus actu, non tamen secundum aptitudinem, qua potest praedicari de pluribus. De qua videri potest apud Conimb., quaest. iv Univers., art. iii.
Nihilominus pro resolutione, dico primo: Naturae secundum se non convenit aliqua unitas, quae positive et absolute unitas sit, minor numerali, et quae a parte rei inveniatur conjuncta cum unitate numerica, sed solum convenit unitas formalis negativa, id est negatio divisionis per principia formalia. — Itaque in re invenitur convenientia et similitudo unius naturae cum alia in praedicatis quidditativis, quam intellectus per modum unitatis assumit, et consequenter invenitur in qualibet natura negatio divisionis per principia formalia. Et in hoc est fere tota aequivocatio, in hac parte, quod existimatur negationem divisionis solum fieri per veram et positivam unitatem, cum tamen etiam fieri possit per solam convenientiam; quae enim conveniunt, ex vi illorum principiorum per quae conveniunt non dividuntur. Ita sumitur ex Cajetano, rv cap. de Ente et essentia, q. vi. Et hoc ipsum ibi docet D. Thomas, dicens: « Quod natura secundum se, neque est una, neque plures. Si quaeratur (inquit) utrum ista natura possit dici una, vel plures, neutrum concedendum est, quia utrumque est extra intellectum humanitatis, et utrumque potest sibi accidere. Si enim pluralitas esset de ratione ejus nunquam posset esse una, cum tamen una sit secundum quod est in Socrate; similiter si unitas esset de intellectu et ratione ejus, tunc esset una et eadem natura Socratis et Platonis, nec posset in pluribus plurificari. » Ita D. Thomas.
Ex cujus verbis sumitur funda-