Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 253
mentum hujus conclusionis : Quia unitas positiva tunc absolute et simpliciter est unitas, quando non solum negat divisionem ex una parte, sed relinquit subjectum, seu entitatem ex omni parte indivisam et determinate reductam ad unitatem. Si enim ex aliqua parte relinquit locum divisioni, vel pluralitati, solum secundum quid erit unum, et non simpliciter; sufficit enim ad tollendam unitatem simpliciter quod ex aliqua parte non sit sublata divisio, seu pluralitas. Sed natura considerata secundum se non habet ex omni parte sublatam divisionem, nec removet omnia principia pluralitatis. Ergo non habet unitatem formalem positive et simpliciter. Minor probat. : Quia natura secundum se considerata est indifferens ad pluralitatem, vel unitatem, et determinate neutrum sibi vendicat, ut probat ratio D. Thomae. Quia, si haberet pluralitatem, nunquam posset esse una, et si unitatem, nunquam posset plurificari; quia illud quod convenit naturae sub illo statu essentialiter illi convenit, quia solum est status in quo considerantur praedicata quidditativa, et quidquid ibi convenit, quidditative convenit; ergo natura pro illo statu est indifferens ut sit determinate una, vel determinate plures, quia ex sua quidditate neutri repugnat; ergo nondum habet, statum, in quo removeat, et repugnet omni principio plurificationis et divisionis; ergo nondum habet unitatem positivam.
Nec obstat quod habet negationem divisionis penes principia formalia, quia hoc solum probat habere unitatem negativam, ratione cujus dixit D. Thomas, Opusc. xiii, cap. vii : « Quod in ipsa natura absolute accepta est quaedam unitas, cum definitio ejus sit una »; et haec est unitas non simpliter et positive,
sed quantum ad negationem divisionis per principia formalia, quam solum pertinent ad definitionem. Sed de unitate positiva et simpliciter subdit ibi D. Thomas id quod dixerat loco citato, de Ente et essent. : « Quod non est de intellectu naturae absolute unitas aliqua, neque etiam pluralitas, quia utrumque potest sibi accidere.» Et hoc amplius manifestatur, quia ista negatio divisionis penes principia formalia taliter afficit naturam secundum se consideratam, quod mutiplicata natura in statu individuationis, etiam ipsa negatio multiplicatur, et non manet unica in omnibus individuis; ergo signum est quod non reddebat naturam unam simpliciter, quia taliter ibi invenitur negatio divisionis formalis, quod adhuc est cum indifferentia ut ipsamet negatio plurificatur, vel una maneat, negatio autem indivisionis, quae adhuc in se non est una, quomodo potest reddere naturam simpliciter unam? Non ergo omnimodam unitatem ex parte subjecti habet quousque talis natura in aliquo statu reperiatur, vel singularitatis, vel universalitatis.
Dico secundo : Licet natura secundum se sit negative communis, et negatio divisionis formalis, quae illi convenit sit etiam negative communis, id est non singularis, tamen in re et extra intellectum absolute et de facto nunquam reperitur ista unitas neque positive, neque negative communis. — Ratio conclusionis est: Quia hoc ipso quod natura ponitur extra intellectum accipit statum singularitatis, cum non possit inveniri natura sine singularitate, alias poneretur natura platonica extra intellectum; posita autem singularitate, non solum removetur communitas positiva, quam in intellectu natura adquirit, quod etiam Scotus fatetur, sed etiam removetur communitas negativa. Tum quiti