Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 16

vel ad sensibilia seu singularia deducendo, quia ibi est origo totius notitiae nostrae. Si fiat primo modo, est per syllogismum, qui constat ex tribus propositionibus, majori, minori et consequente; vel ex duobus, si sit enthymema, scilicet antecedente et consequente, et ideo est imperfectus syllogismus, quia ponit unam propositionem pro antecedente, et syllogismus duas, cujus tota vis inferendi consistit in unione aliquorum in uno tertio, unde infert unionem eorum inter se. Si secundo modo, est inductio, quae non ex connexione cum uno tertio, sed ex pluribus singularibus sufficienter enumeratis infert universaliter sic fieri in omnibus. Et ad hoc reducitur exemplum, quod ex uno singulari infert non universale, sed aliud simile. Exempla inductionis vide infra, Lib. iii, Cap. u.

Tertium est, quod aliae divisiones argumentationis dantur praeter istas species. Sicut ex parte notae illationis, alia argumentatio est rationalis, scilicet quae fit per particulam ergo, ut : Homo est animal, ergo est vivens; alia conditionalis, quae fit per particulam si, ut : Si sol lucet dies est; alia causalis, quae fit per particulam quia, ut : Quia homo est rationalis, est risibilis. Et difiert inter ista tria, quod ad veritatem conditionalis sufficit quod sit bona consequentia, licet extrema sint falsa, ut haec est conditionalis vera : Si homo volat, habet alas, et tamen extrema sunt falsa. Ad veritatem rationalis requiritur quod antecedens et consequens sint vera. Ad veritatem inquam, nam ad bonitatem consequentiae etiam ex falso potest sequi verum, ut dicemus, Lib. iii. Ad veritatem causalis, quod extrema sint vera et quod antecedens sit causa consequentis; est enim verum quod homo est animal et risibilis, sed falsum quod, quia est animal sit risi-

bilis; verum autem est quod, quia est rationalis est risibilis.

Ex parte autem qualitatis, consequentia dividitur in bonam et malam. Bona consequentia est, in quam antecedens infert consequens, taliter quod non potest antecedens esse verum et consequens falsum. Mala consequentia est in qua antecedens non infert consequens, licet videatur seu significetur inferri, ratione cujus «ignificationis denominatur consequentia, sed mala, quia non infert, sed datur antecedens verum et consequens falsum.

De regulis consequentiarum, ad discernendum bonas a malis, dicemus Lib. iii, ubi ex professo agendum est de defectibus consequentiae.

CAPUT VI.

De propositione sive enuntiatione.

Praecipua species perfectae orationis est enuntiatio seu propositio, et de illa magna in Dialectica tractatio est, quia potissimum deservit syllogismo et discursui. Et sumimus pro eodem propositionem et enuntiationem, quia sic obtinuit usus etiam inter sapientes, ut constat in disputationibus communibus, in quibus magis utimur nomine propositionis, quam enuntiationis. Et sic etiam utitur S. Thomas, i, D. xiii, art. xii, nomine propositionis pro enuntiatione. Alia? vero officium propositionis distinxit a simplici officio enuntiationis cum Aristotele, i Poster., Lect. v; et Opusc. xiviii, tractatu de syllogismo simpliciter, Gap. i, scilicet quod propositio addit supra enuntiationem quod proponatur ad inferendum aliquid in argumentatione. Definitur ergo enuntiatio, quod est oratio verum vel falsum significans indicando, ut cum dico : Homo est animal. Ita ex Arist., i Periher., D. Thomas, Lect. vn. Ora-