Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 259

hujus con Smunitatis negativae inveniatur in natura secundum se sumpta aliqua non repugnantia, seu capacitas ut sit in pluribus et praedicetur de illis.

Nec distinguimus in praesenti antitudinem ad essendum in multis, et ad praedicandum de multis, quia licet sint distincti respectus u. tiversalitas et praedicabilitas, siquidem praedicabilitas est passio universalitatis, ut infra dicetur, tamen capacitas, seu non repugnantia eadem est ad essendum in multis et ad praedicandum de multis, quia ista duo, scilicet esse et praedicari, ita essentialiter coordinantur ut posito uno sequatur aliud: quando autem aliqui actus essentialiter ordinantur, eadem aptitudo, seu non repugnantia est ad unum et ad alterum; sicut formam uniri materiae, et materiam recipere esse ab illa, in eadem capacitate, seu non repugnantia materiae fundantur.

Sit ergo unica conclusio: Ista aptitudo, seu non repugnantia, quae est fundamentum proximum universalitatis, nullo modo invenitur in natura secundum se, neque ut contracta in individuis, sed in natura abstracta et praecisa per intellectum. — Itaque illa non repugnantia ad essendum in multis sequitur naturam ratione status, non ratione quidditatis. Haec conclusio est S. Thomae, et communis Thomistarum. De qua videri potest Gajetanus, cap. iv, de Ente et essentia, quaest. vii. Et sumitur ex D. Thoma, in Opusc. Ivi, ubi inquit: « Habilitas essendi in pluribus non est de essentia hominis, quia tunc homo, qui est in Sorte, esset habilis ad participationem plurium, quod est impossibilo. » Et iv cap. do Ente et essent. : « Noii potest, inquit, dici quod ratio universalis conveniat naturae sic acceptae (scilicet secundum se), quia de ratione universalis est unitas et

communitas, naturae autem humanae neutrum '. orum convenit secundum suam absolutam considerationem: si enim communitas esset de intellectu hominis, tunc in quocumque inveniretur humanitas, inveniretur communitas. Relinquitur ergo quod ratio speciei accidat naturae humanae secundum illud esse quod habet in intellectu etc. » Et prosequitur D. Thomas, ostendens quomodo natura in intellectu habeat unitatem ex eo quod habet rationem uniformem ad omnia individua, quae sunt extra animam, prout est imago omnium.

Et ratio unica et efficax pro conclusione ex eo deducitur, quia aptitudo ista, quae est fundamentum proximum universalitatis, non est sola communitas negativa, seu negatio habendi singularitatem, sed est capacitas, seu non repugnantia ut natura una existens multiplicetur in multis; ergo in statu in quo natura non est una, nec plures, vel in statu in quo est contracta ad individuationem non habet capacitatem unitatis ad multiplicationem. Sed in statu singularitatis habet repugnantiam ad istam multiplicationem; in statu autem solitudinis, seu naturae secundum se nondum habet unitatem multiplicabilem in plura, sed solum praedicata quidditativa, inter quae non potest numerari ista capacitas, seu non repugnantia unitatis ad multiplicationem. Alioquin ubicumque esset natura conveniret illi talis capacitas, quod manifeste est falsum, cum a parte rei sit incapax ad existendum in multis.

Nec sufficit dicere quod est incapax a parte rei absolute loquendo, sed non est incapax ex vi principiorum essentialium. Hoc, inquam, non sufficit. Quia, licet natura secundum se non sit incapax neque ad existendum in multis, neque ad singularitatem in uno, tamen non potest