Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 260
test dici quod ibi habet cn., icit&tem unitatis ad multa, qualis r miritur ad fundandum universalitat* m. quae est capacitas absolute, et non solum quod ex aliqua parte non sit incapax. Sicut etiam in lapide est incapacitas simpliciter ad intelligendum, et consequenter non habet fundamentum intellectualitatis, licet ex eo praecise quod sit substantia non sit incapax ad intellectualitatem. Sic aliud est dioere quod natura secundum se non est incapax unitatis ad multa; aliud est quod secundum se determinate et positive sit capax, et habeat talem non repugnantiam, cum nondum habeat ipsam unitatem, quis multiplicabilis est in multis.
Et confirm.: Quia natura secundum se et in singularibus non est capax intentionis et respectus positivi ad multa; ergo neque fundamenti proximi istius relationis, qualis eat aptitudo unitatis ad multa; ergo non datur talis aptitudo in natura secundum se, neque in individuis. Sed omnino dicendum est quod ista aptitudo necessario supponit unitatem capacem multiplicationis in multis. Unde quamdiu in natura non invenitur talis unitas, neque aptitudo reperitur; ista autem unitas solum est unitas abstracta et non realis, vel naturae secundum se.
Dices: Non est solidum illud fundamentum D. Thomae, quod ea quae conveniunt rei secundum se, semper conveniunt; nam continuum de se est divisibile in partes, et tamen in celo dividi non potest; et de se omnis quantitas dividi potest in infinitum, non tamen quantitas in re naturali sic dividi potest.
Respond.: Quod ista dicuntur convenire secundum se non positive et absolute, sed negative, id est habent non repugnare, et pro aliquo statu solum, non pro omni, convenire actu, Eodem ergo modo, naturae se-
cundae non repugnat quantum est ex principiis essentialibus universalitatem habere, vel particularitatem; si tamen positive et absolute illi secundum se conveniret capacitas ad praedicandum unum de multis, in omni statu conveniret. Et hoc efficaciter p. obat ratio D. Thomae.
Solvuntur argumenta.
Plura argumenta, quae afferuntur pro sententia Scoti, vel potius illi attribuuntur, fundantur in illa quivocatione praecedenti articulo soluta, a negativa ad affirmativum penespraedicatum infinitum; ut: Natura secundum se non est singularis, ergo secundum se est communis; non est incapax ex principiis essentialibus ad essendum in multis, ergo est capax.
Et secundo fundatur hoc in proprietatibus naturae universalis, quae conveniunt naturae secundum se, sicut esse objectum intellectus, esse perpetuae veritatis, habere unam definitionem, et alia similia, quae non conveniunt naturae in individuo, et tamen conveniunt naturae secundum se, et ante operationem intellectus, quia objectum praecedit actum suum; si ergo actus intellectus versatur circa universale, datur universale ante illum actum.
Denique: Quia non repugnant ista duo: quod natura ex principiis materialibus sit singularis et contracta, ex principiis tamen formalibus et specificis sit indeterminata, et consequenter apta ad essendum in pluribus, licet impediatur per ipsam singularitatem; sicut materia prima habet aptitudinem ad plures formas, licet sit impedita, quamdiu est sub una, ut informetur illis; et natura angelica est apta ad essendum in multis, in sententia Thomistarum,