Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 261
licet absolute illi repugnet esse in illis.
Haec omnia ex dictis in praecedenti articulo soluta manent. Nam quod attinet ad primam probationem, constat quod, posita particula secundum se, illa possunt negari de subjecto, quae illi essentialiter non conveniunt. Ad affirmandum autem quod aliquid conveniat, etiam si sit aliquid negativum, oportet quod secundum essentialem connexionem conveniat, sin minus, nullo modo convenit, posita particula secundum se, qdia designat convenire aliquid ex vi quidditatis, et ita a negatione ejus quod accidentaliter convenit non infertur convenire oppositum affirmativum de praedicato infinitato. Et sic non valet: Natura secundum se non est singularis, ergo secundum se est non singularis, et multo minus: Ergo est universalis.
Ad secund. instant, dicitur: Quod esse objectum intellectus, et esse perpetuae veritatis, quantum ad ipsam rationem objectivam ex parte rei cognitae, invenitur objective, et si non semper realiter existat, et sic objective praecedit intellectum; quantum autem ad conditionem universalitatis, quae concomitatur objectum in ipsa cognitione, haec non praecedit actum intellectus, sed ex ipso resultat in objecto, et sic definitio redditur una unitate fundamentali ex parte rei definitae, positiva autem formaliter ex parte intellectus. Et similiter se habet objectum in quantum unum et universale.
Ad tert. instant, dicitur: Esse disparem rationem inter aptitudinem materiae et aptitudinem universalitatis, quia materia ex sua propria natura habet capacitatem ad plures formas, et ejus aptitudo et potentia ad illas est ejus entitas. Unde ubi cumque salvatur entitas illius, sal-
vatur et ista aptitudo, qilia convenit illi secundum se. At vero aptitudo ad essendum et praedicandum de multis consequitur naturam ratioie status et unitatis abstract®; est enim aptitudo non quomodocumque, sed ad hoc ut una natura multiplicetur in multis, quae unitas illi non convenit ante operationem intellectus. Quod vero additur de natura angelica, infra latius discutiemus, quaest. vm. Sed in praesenti sufficit dicere quod angelo, si perfecte et adaequate concipitur, repugnat aptitudo ad essendum in multis, quia repugnat concipi sine individuatione; si tamen semel sine illa concipiatur propter imperfectum et inadaequatum conceptum angeli, sicut ex tali imperfecto conceptu habet unitatem abstractionis, ita et aptitudinem, et non repugnantiam ad essendum in multis, quantum est ex parte naturae sic imperfecte conceptae.
Secundo arguitur: Actus hujus aptitudinis est realis; ergo et ipsa aptitudo convenit rei secundum se, seu a parte rei. Conseq. est nota: Quia potentia sumit suam specificationem ab actu; sic enim verificatur quod potentia et actus sunt in eodem genere, quando est per se specificativum potentiae; ergo si actus est realis etiam et potentia. Antec., vero constat, quia actus hujus aptitudinis est existere in pluribus singularibus, quod est aliquid reale, esse enim particulare aliquid reale est; ergo et ejus correlativum, quod est esse universale.
Et conf.: Quia ista aptitudo est fundamentum universalitatis; ergo non est secunda intentio, sed prima, secunda enim intentio fundatur in prima. Quod si dicas: Esse fundamentum proximum, quod debet esse ejusdem rationis cum intentione et relatione in illo fundata, contra est duplex instantia. Prima: