Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 262

Quia si ista aptitudo fit ab intellectu, ergo prius est cognitum objectum quam resultet illa aptitudo, et sic non requiritur universalitas etiam fundamentalis ut aliquid sit objectum intellectus. Secunda: Quia si fit ab intellectu, ergo est aliquid singulare, utpote cum resultet ex actu singulari; ergo non potest formaliter constituere universale.

Resp.: Actum hujus aptitudinis non esse aliquid reale: non enim actus aptitudinis universalis est existentia plurium individuorum, sed praedicatio, seu contractio unius naturae ad plura individua, quod aliquid rationis est; existentia autem plurium individuorum solum potest esse fundamentum ut abstrahatur unitas universalis, et reddatur apta ad istam praedicationem. Particulare autem non est correlativum universalis, nisi sumatur secundo intentionaliter; si autem sumatur pro particulari ut invenitur in re, seu primo intentionaliter, sic non est correlativum universalis, sed fundamentum ejus.

Ad conf. resp.: Quod secunda intentio habet pro fundamento remoto primam intentionem, sed pro fundamento proximo dicit aliquid rationis, non quidem quod sit relatio secundae intentionis, sed quod sit aliqua negatio, vel denominatio extrinseca; sicut universalitas supponit rem esse cognitam et abstractam ab individuis, ex qua abstractione sequitur unitas praecisionis, quae est negatio, et non repugnantia ad plura, quae est aptitudo ad illa, et inde sequitur relatio.

Ad primam replicam dicitur: Prius esse cognitum objectum ab intellectu quam aptitudo ista resultet, et ita universalitas non requiritur ad objectum intellectus quasi antecedenter, sed quasi consequenter, quia non stat esse objectum actu cognitum, nisi consequatur illa uni-

versalitas; vel, si intelligatur requiri universalitatem antecedenter ad actum intellectus, intelligitur de universali fundamentaliter, non formaliter.

Ad secund. replic. dicitur: Quod illud, quod fit ab intellectu tanquam effectus, est aliquid singulare; quod vero resultat ut cognitum, vel ex cognitione consecutum, est universale, seu intentio et forma universalitatis, quae rursus formaliter et ut quod est universalis, id est formaliter universalem reddens naturam, denominative autem et ut quod est singularis, in quantum attribuitur determinato objecto per determinatam cognitionem. •

ARTICULUS V.

An consistat essentialiter universalitas in relatione.

Haec difficultas plenius declarabitur ex his, quae dicenda sunt sequaest., agendo de actu per quem resultat universalitas in objecto ex apprehensione intellectus. Sed ut totum quod pertinet ad universale secundum se in hac quaestione attingeremus breviter delibanda est.

Universale ergo, ut supra annotavimus, art. i, aliud est logicum, aliud metaphysicum, inter quae illa est differentia quod, licet utrumque respiciat, seu connotet inferiora, metaphysicum: tamen respicit illa ut terminum a quo relictum, logicum vero, ut terminum ad quem comparatur; id est metaphysicum considerat naturas denudatas a conditionibus individualibus, non vero pertinet ad ipsum considerare respectum earum ad easdem naturas, ut predicetur de illis, sed ad logicum.

Caeterum dissensio inter auctores orta est in assignanda forma, seu ratione, qua universalitates iste.