Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 263
seu denominationes earum constituuntur, et in qua praecise ipsa universalitatis quidditas ponenda sit. Nam quidam, ut Martin., super Prologo Porphyr., disput. i, q. ii, distinguunt constitutionem universalitatis ut sic a constitutivo universalitatis quatenus metaphysicum, vel logicum. Universale ut sic dicunt constitui unitate rationis resultante ex praecisione, quae unitas est aptitudo radicalis ad plura. Metaphysicum autem dicunt constitui abstractione negativa, quatenus sine differentiis, id est per omissionem, aut negationem illarum consideratur; logicum vero constitui abstractione positiva, quatenus non solum inferiora negative omittuntur, sed positive considerantur unum ab alio separando et comparando. Et sic natura per abstractionem positivam extra differentias inferiores est quasi positive ab illis distincta, et extra earum conceptum, sed manet in ipsis inferioribus per inclusionem in illis, hoc enim est esse in multis, scilicet includi in illis, nihil autem includitur in alio nisi tanquam in dictincto saltem per rationem, in se enim nihil includitur. Universale autem, v. g. animal non abstrahitur ab inferioribus, scilicet equo et homine etiam per rationem, sed ab aliquo illorum tantum, id est a differentiis. Ut ergo extra differentias est, sed in inferioribus inclusum, dicitur logicum universale, quia tunc est unum in multis. In summa dicit haec sententia: universale, ut universale praecise (nondum logice, vel metaphysice), dici quatenus unum unitate rationis, quae aptitudinem includit non proximam, sed radicalem, proxima enim sine actu non apprehenditur; universale metaphysicum, qua universale est unum, qua metaphysicum, sine multis; universale logicum, qua universale est unum, qua logicum, in multis,
non vero solum sine multis. Hoc autem esse in multis, respectus est ad illa multa, sed iste respectus non potest esse nisi in illis includatur natura, siquidem non potest intelligi quod respiciat alterum nisi ipsum alterum cogitetur; hoc autem quod respicit sunt inferiora, ergo debent inferiora cogitari; haec sine inclusione superioris non cogitantur, igitur respectus ad inferiora inclusionem petit in illis. Alii dicunt absolute universale metaphysicum fieri abstractione, tam positiva, quam negativa, nihil in hoc distinguentes, ut tractat P. Mer., disp. ii, de univ., q. m, contra Mart.; et communis sententia multorum, qui absolute docent universale fieri per abstractionem, non distinguunt de positiva et negativa. Et P. Suarez, disput. vi Met., sect. vi, n. viii et xi, universale absolutum, quod est metaphysicum, quacumque abstractione docet fieri. Juxta secundam sententiam a se relatam de universali facto per abstractionem, respectivum vero, quod est logicum, docet fieri per comparationem.
Circa universale logicum, communis sensus est auctorum quod consistit in respectu ad inferiora. Sed est triplex respectus: primus, aptitudinis ad essendum in inferioribus; secundus, aptitudinis ad praedicandum, seu praedicabilitas ipsa positive et relative accepta, quia praedicabilitas sequitur ad esse universale; tertius est relatio ipsius praedicationis actualis, qua praedicatum ost, et non solum praedicabile. Et secundum istos tres respectus dividuntur tres sententiae. Quidam essentiam universalis ponunt in relatione aptitudinis ad essendum in multis, respectum vero praedicabilitatis esse passionem ejus. Alii e contra praedicabilitatem esse priorem, relationem ad essendum posteriorem. Alii denique relatio-