Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 264

nem actualis praedicationis esse universalitatem, quia judicatur unum convenire multis. De quibus vide P. Mer., disp. ii de univ., q. n.

Nihilhominus pro resolutione : dico primo : In universali solum inveniuntur tria, quae ad integram rationem ejus pertinent, scilicet universale materiale, fundamentale, et formale.—Quod est dicere naturam, seu subjectum quod denominatur universale, et hoc dicitur universale pro materiali; fundamentum proximum relationis universalis, quod est unitas praecisa ab inferioribus cum aptitudine, seu non repugnantia ad essendum in illis; formam ipsam relativam, qua comparatur et respicit illa plura. Ratio est quia universalitas consideratur a Logico ut quaedam secunda intentio, quae est relatio rationis; in omni autem relatione haec tria concurrunt et sufficiunt, scilicet subjectum, fundamentum et forma ipsa relationis; ergo haec tantum sufficiunt et concurrunt ad universalitatem.

Dico secundo : Universalitas pro fundamento (relinquimus universale materiale, hoc enim est res denominata, non ratio denominans universale) requiritur ut natura ipsa denominetur universalis metaphysice, et consistit in absoluta unitate praecisionis et aptitudine nondum relative sumpta, sed pro non repugnantia ad essendum in multis.—Ratio est quia universale metaphysicum non dicitur tale per additionem alicujus modi ad universalitatem ut sic. Ille enim modus, si est rationis, ad metaphysicum non pertinet, qui naturas considerat, sed ad logicum, qui modos, seu relationes rationis attingit. Si vero est modus realis, ad naturam ipsam pertinebit, non ad universalitatem, invenietur enim etiam in singularibus. Quare universale metaphysice acceptum nihil aliud est quam res

ipsee, seu naturae (quas metaphysicus considerat, qui reale objectum respicit) cum separatione ab individuis, quia nulla scientia considerat naturas in singularibus. Sola autem separatio, seu praecisio neoessario praebet fundamentum universalitatis, quia praescindendo naturam ab individuis reddit illam unam unitate abstractionis, seu praecisionis, eo quod naturam per modum unius considerat illa praecisio; et similiter reddit aptam ad essendum in multis, quia natura sic considerata convenientiam habet cum illis a quibus abstracta est, et consequenter non repugnantiam ut in illis sit, quia esse in illis est convenire illis. Ergo manet una, et apta ad essendum in pluribus, et hoc ante relationem ad plura, quia talis praecisio non respicit illa plura ut terminum ad quem tendit et ordinatur, sed a quo separatur, terminus autem a quo non est terminus relationis in quantum exercet rationem termini a quo, ergo nondum accipitur relative, sed praecisive, quod est fundamentum relationis.

Dico tertio : Haeo universalitas fundamentalis, tam per abstractionem negativam, quam positivam habetur.—De abstractione negativa non est dubium, quia haec consistit in pura negatione, seu omissione inferiorum, accipiendo naturam ut unum. De positiva probatur, quia haec non est aliud quam abstractio facta cum cognitione positiva termini a quo, qui relinquitur, et naturae quae ab illa accipitur; haec autem operatur eumdem effectum quem abstractio negativa, licet non eodem modo, quia tantum respicit inferiora ut terminum a quo, nec ad illa ut in terminum ad quem convertit ipsam naturam; ergo nondum ponit relationem, sed tantum praecisionem, quod totum pertinet ad universale metaphysicum. Itaque

..