Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 265
abstractio negativa et positiva relinquunt naturam tanquam nudam, aut nudatam: negativa enim non considerat conditiones individuas a quibus denudat, sed illas omittit et pure negat, positiva autem illas considerat ut ab illis denudet naturam; sed utraque eumdem effectum facit, scilicet relinquere naturam sine illis.
Dico quarto: Universale logicum, sive pro secunda intentione, non consistit in comparatione attributionis sive praedicationis, sed simplicis relationis seu ordinis, sine inclusione actuali in inferioribus. Itaque ipsa aptitudo ad praedicandum de multis, ut positive respiciens inferiora, universale logicum est.—Haec conclusio amplius constabit infra, ubi ostendemus ex D. Thoma et ratione quomodo fiat universale logicum per actum comparativum. Nunc sufficit fundamentum hujus indicare. Nam constans est quod universalitas logica, seu secunda intentio, est relatio rationis ad multa; id enim sumitur ex definitione universalis, quod est unum in multis et de multis. Sed ante relationem actualis praedicationis invenitur ista relatio unius ad multa; siquidem ante actualem praedicationem invenitur natura ipsa sine singularibus, ut praedicabilis de multis, potentia enim qua potest praedicari praecedit actum praedicationis, ergo datur ratio praedicabilis ad multa; ergo ante actualem praedicationem datur relatio unius ad multa per modum potentiae et aptitudinis. Imo si datur unitas et aptitudo ad multa ante actualem praedicationem, ut constat in universali metaphysico, haec aptitudo considerari potest ut respiciens illa multa in quae potest, sicut omnis potentia potest considerari ut ordinata, et respiciens suum terminum, in quem potest; ergo datur respectus aptitudinis ad multa ante
actualem praedicationem, et hic est universalis. Quin potius, quando actu praedicatur, potest non applicari nisi uni singulari tantum, ut: Petrus est homo, Paulus est homo, et tunc ly homo est universalis, et actualis applicatio praedicationis non est nisi ad unum tantum, non ad plura; ergo relatio ad plura non consurgit ex praedicatione determinata.
Nec obstat quod universale tunc concipitur ad multa cum judicatur convenire multis, quod fit per praedicationem. Dicitur enim quod potius tunc concipitur cum apprehenditur aptitudo ordinata ad multa ut potens praedicari de illis, quod fit ante actualem praedicationem, quia potentia praecedit actum.
Quod vero actualis inclusio non exigatur constat, quia inclusio ista est esse in multis et identificari in multis, sed universale prius est aptum ad essendum et identificandum, quam actu identificetur; quia aptitudo universalis est ad utrumque, ut sit, et ut praedicetur in multis, et de multis; ergo ante actualem inclusionem datur universalitas, quia datur aptitudo cum respectu et ordine ad essendum in multis. Et praeterea inclusio actualis in multis non potest intelligi sine contractione actuali in illis: siquidem non includitur actu in singularibus nisi eo modo quo est in illis, ut contractum et determinatum in quolibet singulari, cum quo identificetur, non autem est ut indifferens ad plura in quolibet singulari, ergo identificatur, et includitur in illis 'mediante contractione; sed prius universale est contrahibile in multis, quam contractum actu, ergo prius quam inclusum actu.
Nec obstat fundamentum oppositum, quod scilicet ipsa inferiora non sunt, nisi per inclusionem superioris in illis. Resp. enim quod ante