Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 266

actualem inclusionem ipsa inferiora sunt ut potentia includere in quantum inferiora, sicut ipsum superius, ut potens includi, et sic terminant relationem superioris antequam consideretur actualis inclusio. Itaque, sicut actu aliquid est superius, quando actu ei convenit aptitudo ut includatur et sit in multis, non quando solum actu includitur, ita actu sunt inferiora sub formalitate inferiorum, quando considerantur quod actu eis convenit posse includere et contrahere superius suum, non quando actu includunt, tunc enim dissipatur distinctio superioris et inferioris. In re tamen inferiora actu includunt superius, sed hoc identice habent cum superiori, non formaliter quatenus inferiora.

Dico ultimo : Praedicabilitas, seu relatio ad plura in ratione praedicandi, est quasi passio universalitatis, quae est relatio ad essendum in pluribus. — Est contra P. Mer., c. ii de univ., disp. ii, q. n. Ratio est quia fundamentum et radix praedicabilitatis est identitas extremorum praedicabilium, ut dicemus, q. v, et de se constat, quia quod non est idem cum alio non vere praedicatur, sed removetur ab illo; ergo aptitudo ad identificandum est fundamentum aptitudinis ad praedicandum, seu radix illius, et sic praedicabilitas se habet ut passio et quid consecutum ad istam aptitudinem. Ergo et relatio ad multa in essendo, seu identificando, est prior relatione ad multa in praedicando, et illa est universalitas, haec praedicabilitas.

Nec obstat quod aptitudo ad essendum est solum non repugnantia, non positiva relatio, unde in genere positivae relationis prima est praedicabilitas, quia positiva aptitudo est ad essendum per operationem intellectus, quod fit per praedicationem, non ad essendum in re et extra operationem intellectus. Sed respond.

quod ista aptitudo ad essendum etiam positive et relative consideratur ab intellectu ante praedicationem, quatenus ipsa natura abstracta consideratur ut contrahibilis et identificabilis ad multa, non solum per non repugnantiam, sed etiam per positivam relationem, siquidem cum ipsis multis vere in re identificatur, et quia identificabilis est, ideo praedicabilis. Unde est apta ut per operationem intellectus non solum praedicetur, sed etiam contracta et identificata intelligatur, per hoc quod natura communis ante secundam operationem intellectus (in qua est praedicatio) intelligatur ut identificabilis cum singularibus, et aliquando per simplicem conceptum identificata intelligi potest ex vi prioris, per contractionem ante praedicationem.

ARTICULUS VI.

Utrum gradus metaphysici in qualibet re distinguantur sola distinctione rationis, an ex natura rei.

Nomine gradus metaphysici, vii supra dictum est, nihil aliud intelligimus quam praedicata superiora et inferiora, quae de aliquo praedicantur; quae idcirco gradus, dicuntur quia, cum sit unum universalius et superius altero, in cognoscendis illis quasi ascendimus et descendimus, sicut de Petro, v. g., praedicatur homo, et supra illud, animal, et supra illud, corpus etc. Et inquirimus an distinguantur ista praedicata, seu gradus, inter se in eodem subjecto ex natura rei ante omnem operationem intellectus, an solum mediante ejus operatione?

Et quia in hoc est controversia satis celebris inter soholam D. Thomae et Scoti, quae maxime pendet ex his quae supra de distinctione et identitate rationis dicta sunt, breviter re-