Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 267
colere oportet quae ibi dicta sunt de triplici distinctione, quam agnoscit Scotus : scilicet reali absoluta, id est quae admittit separationem extremorum; formali ex natura rei, quae separationem non admittit, sed negationem identificationis formalis, ita quod una ratio non sit de conceptu alterius ex propria natura; et denique distinctione rationis, quae ex sola ratione formante dependet, non in re datur. E contra vero D. Thomas solum duo genera distinctionis agnoscit: realem, et rationis, quia omnis ratio distinguendi et causa vel est in re, vel non est in re, sed in ratione. Et utraque distinctio est duplex: realis, alia rei a re, alia rei a modo; rationis, alia rationis ratiocinatae, alia rationis ratiocinantis, quae praec. q. explicata sunt.
Inquirimus in praesenti: An praedicata essentialia, quae in eodem subjecto reperiuntur, habeant distinctionem illam, quam Scotus vocat ex natura rei, an solum rationis? Nam quod realis distinctio non sit, tanquam inter duas res, seu entitates, in confesso est apud omnes: siquidem in una et eadem entitate conveniunt, v. g. in uno homine, et ab eadem forma proveniunt, etiam in substantia composita, in qua una tantum forma datur, ut in libris de Anima, ex professo ostendendum est. In hac autem quaestione universalius procedimus, quia in reliquis praedicamentis praeter substantiam constat non dari entitatem compositam ex pluribus formis, sed accidentia esse formas simplices, in quibus tamen dantur gradus metaphysici, seu praedicata superiora et inferiora, et in ipso etiam praedicamento substantiae dantur formae simplices, ut angeli, in quibus gradus isti ab eadem forma debent sumi, et consequenter in illis manifeste constat non posse gradus istos distingui realiter tanquam res a re.
Unde tota difficultas devolvitur ad distinctionem illam ex natura rei formalem, an sit admittenda in istis gradibus?
Sit unica conclusio : Nulla datur distinctio ex natura rei formalis actu extra intellectum inter gradus iatos metaphysicos, sed solum datur distinctio virtualis et fundamentalis, quee actualis redditur per intellectum. — Hcec conclusio sumitur ex Philosopho, in vn Metaph., tex. xiiii, ubi videri potest, D. Thomas, lect. xn et xiii ; et cap. m de Ente et essent.; et Opusc. xvi, cap. ix; et i p., q. 1xxvi, art. iii. Quibus locis ostendit quomodo genus non differat a differentia et ab inferioribus secundum rem, sed solum per rationem. Et qutest. de Spiritualibus creaturis, art. i, ad 9, ubi similiter dicit quod « formae, quibus species distinguuntur, non sunt aliud a forma generis secundum rem. » Et D. Thomam communiter sequuntur ejus discipuli, ut videri potest in Cajetano, praedicto loco de Ente et essent, et cap. vi, quaBst. xii ; M. Soto, q. iii, univ. Et alii videri possunt in Cursu Carmel., disp. m, de univ., q. iv.
Fundamentum hujus conclusionis sumitur ex duobus. Primo, ex destructione illius distinctionis ex natura rei formalis generaliter loquendo. Secundo, ex peculiari ratione praedicatorum essentialium, quae ab eadem forma proveniunt.
Et quantum ad primum, supra, q. praec., art. iii, distinctionem illam rejecimus. Nunc solum addo quod distinctio ista necessario debet actu et in re tollere aliquam identitatem, si ante operationem intellectus actu est distinctio; essentialiter enim distinctio habet tollere identitatem in eo in quo est distinctio. Ista autem distinctio formalis non tollit identitatem in ipsa entitate et realitate: sic enim esset vere et proprie