Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 268
distinctio realis, et non formalis, si quidem haberet effectum formalem distinctionis realis, qui est tollere identitatem realem, et sic nihil ei deesset quominus realis distinctio esset. Solum ergo in sententia Scoti tollit identitatem conceptus, seu formalis rationis, id est quod unum in re non sit de conceptu et formali ratione alterius, seu de constitutione illius. Ad hoc autem non requiritur distinctio actualis, sed sufficit virtualis et fundamentalis; quia scilicet praebet fundamentum ut unum sub distinctione ab altero concipiatur, et sine illo repraesentetur, et sic ibi actu reluceat distinctio ubi actu est ablata identitas. Gaeterum in re solum invenitur quod unum non sit formale constitutivum alterius, atque adeo non habet connexionem essentialem cum alio formaliter, seu constitutive, licet habeat identice. Hoc autem non est actu habere distinctionem in re, sed solum non omni modo esse identificatum in re; et aliud est dicere: Hoc non est actu idem cum illo, sed distinctum, aliud: Hoc non est tali modo idem cum illo, licet absolute sit idem: sufficit enim ad hoc secundum quod inter aliqua extrema non sit habitudo et connexio essentialis formaliter, et ideo essentiali modo non sunt idem; ut autem actu sit distinctio, requiritur quod absolute non maneant idem, et non solum tali modo, quod est secundum quid. Sicut etiam dici potest quod natura manet negative communis in singularibus ex se non absolute et in actu, et sicut manet una formaliter negative, non positive, sic datur distinctio formalis negative, non positive, quasi dicas ex vi conceptus formalis hoc non est idem cum illo, seu est distinctum ab alio, sicut ex principiis speciei est unum, deum non distinctum, et natura secundum se non est singularis, quod
tbtum non est actu in re ponere communitatem negativam, aut unitatem formalem, ergo neque distinctionem illam formalem actu est dare.
Et confirm. Quia tunc dicitur aliquid actu dari in re quando actu existit in re; si enim actu non existit solum est in potentia et virtualiter, erit autem actu cum cognoscetur, vel ponetar existeis. Sed ut sit actu in re, non sufficit quod dicatur aliquid dari quantum est ex una parte, si ex alia non detur, sed requiritur quod absolute et simpliciter detur; ergo non sufficit dicere quod unum non est idem cum alio ex vi conceptus formalis ut dicatur simpliciter Csse actu non idem, seu distinctum in re, sed solum secundum quid fet negative, id est quantum est ex vi constitutionis et conceptus formalis non est idem, sicut res ex se non est singularis in re, sed non dicetur quod actu non est singularis in re.
Secundum principium ad non distinguendos istos gradus ex natura rei frequenter sumitur a D. Thoma ex eo, quia proveniunt ab eadem simplici forma, ut patet iq., q. Ixxvi, art. m, ad 4, et vu Met. > lect. xn, § Solvit, in fine. Nam substantia separata et accidentia sunt simplices entitates; in uno autem composito substantiali est tantum unica forma, ut modo supponimus, et in libris de Anima probabitur; ergo omnes gradus, seu prefidicata, quod ex tali forma conveniunt rei, non distinguuntur actu in re. Patet consequentia, quia habent identitatem ejusdem forma, ergo non distinguuntur in ipsa forma. Si atitem ex eo quod unum predicatium, seu unus gradus non est de Conceptu alterius distinguuntur actu in re, cur non distinguantur tanquam diversiffi forma? Siquidem Sunt distincti ratiodes forthales adtu, et