Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 17
lio ponitur loco generis; significare verum vel falsum, loco differentiae, per quam distinguitur enuntiatio a caeteris orationibus sive imperfectis, sive perfectis non explicantibus veritatem. Particula indicando ponitur, non quia in omni propositione formaliter inveniatur, sed ad designandum quo pacto verbum in propositione simplici deserviat ad significandum verum vel falsum, scilicet per modum asserendi, quod * communiter fit verbo indicativi modi, vel ad illud debet reduci; est enim modus indicativus seu assertivus id per quod cognoscitur, seu regulatur enuntiatio veritatis, veritas enim in simplici enuntiatione assertive significatur, sive affirmando, sive negando. In hypotheticis autem, licet non semper assertive procedatur, ut in conditionalibus non indicativi modi, v. g. Si percuteres Petrum, te occideret, et similibus, tamen ex aliquo sensu subintellecto reduci potest veritas propositionum ad assertionem, eo modo quo reduci potest ad categoricas, et verificari per illas, ut dicemus infra, cap. xxm.
Ut autem constet quid sit significare verum, nota ex D. Thoqia, i Periherm., Lect. vii, quod veritas est in enuntiatione sicut in signo intellectus veri vel falsi; sed sicut in subjecto, est verum vel falsum in mente (id est in judicio mentis), ut dicitur in vi Metaphy in objecto autem, sicut in causa, quia, ut dicetur in Libro Praedicamentorum, ab eo quod res est, vel non est, oratio vera vel falsa est. Loquitur autem hic D. Thomas de enuntiatione vocali, quando dicit quod est in enuntiatione veritas, sicut in signo intellectus veri vel falsi, nam loquendo de enuntiatione judicativa mentali, in illa est veritas sicut in subjecto.
Sed tamen, quia etiam judicativa mentalis significativa est et re-
presentativa veritatis objectiva), ulterius dicimus quod significare verum vel falsum in propositione mentali, non est aliud quam significare per modum componentis aut dividentis, ita quod significetur aliquid ut judiciabile; sicut ex hoc quod aliquod praedicatum copulatur, vel disjungitur a subjecto, resultat quod conformetur et adaiquetur, vel non conformetur ipsi rei, non solum conformitate, vel difformitate assimilationis, sed attributionis et conjunctionis praedicati cum subjecto; nam assimilatio ad rem extra, etiam in simplici apprehensione invenitur. Et ita docet S. Thomas, i P. Q. xvi, Art. ii, quod « simplex apprehensio, vel sensus est verus, sed non cognoscit verum, quia non cognoscit conformitatem veritatis, quia non applicat aliquid alicui, vel removet ab eo ». Quapropter significare applicationem unius ad aliud, vel potius significare rem applicando unum alteri per modum judicabilis est significare verum vel falsum. Ipsa autem veritas propositionis non est ipsa significatio veri vel falsi, sed est conformitas, seu admquatio cum re significata extali significatione resultans, et haec conformitas est relatio quaedam ad objectum in re, quod totum unico verbo significare volueruntqui dixerunt quod significare verum, est significare rem esse, qualiter se res habet et significare falsum, significare aliter quam res habet. Hoc autem non est solum significare aliqualiter sicut syncategorema, nec solum aliquid simplex, sicut categorema, sed aliquid compositum, seu aliquid quod est applicatio unius ad alterum, quod est enuntiativa oratio. Quomodo autem veritas ipsa autfalsitas non sint essentia propositionis, sed significatio ex qua resultat veritas vel falsitas; et quomodo una veritas formaliter non sit major nec