Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 269

cq^sequenton distincta principia quo, hoo autem est esse actu in re distinctas formas.

Solum de gradu individuali posset aliquis hcesitare; neque enim videtur sumi a forma, sed a materia signata principiis materialibus, quae sunt extra essentiam specificam, ut communiter dicitur in sententia D. Tbom®- Similiter genus dicitur sumi a materia, et differentia a forma; non ergo gradus omnes sumuntur abeadem entitate.

Sed ad primum respond.: Quod incjividuatio in his, quae sunt composita ex materia et forma, licet sumatur a materia signata, non tamen excludit formam, quia ipsa signatio materiae ex quantitate provenit, quaB a diversis formis diversa quantitas qst, ut constat ex D. Thoma, i p., q. vn, a. iii; et in ii, dist. m, q. ii, art. i, ibi : « Cum quantitates determinatae, et omnia alia accidentia, sec. undum exigentiam formae in materia recipiantur. » Et hoc patet quia, licet quantitas habeat partes materiales ratione materiae tantum, ut patet in homine, cujus forma spiritualis est, nec partes habet, tamen quod sit quantitas sic vel sic formata habet a forma. Unde etiam ratio formae ad gradum individualem concurrit, licet dependenter ab incommunicabilitate materiae, ejt illius designatione et divisione per quantitatem, quaB est conditio ad individuationem requisita. In substantiis autem quae non sunt compositae ex materia et forma constat individuationem non sumi a materia, licet in accidentibus habitudinem ad subjectum dicat. De quibus latius dicemus infra, agentes de individuo, et in libris de Generat., tractando de principio individuationis.

Ad secund. resp. ex D. Thoma, c. iii, de Ente et essent., et c. vi; et Opusc.xvi, c. v: Quod non sumitur

genus a nqateria, quatenus est pars physica distincta a forma, sed quia sumitur ab eo quod materiale et potentiale est in unaquaque re, et quia in substantiis compositis, quee magia nobis sunt notaB, materia est principium potentialius quam foiv ma, ideo sumpta est illa propositio quod genus sumitur a materia, et differentia a forma.

Solvuntur argumenta.

Praecipua argumenta Scoti, ad probandam distinctionem illam formalem ex natura rei, quaest. praec. art. iii, sunt proposita. Et reducitur praecipuum fundamentum ad hoc: quia ante omnem operationem intellectus dantur alique formalitates, quarum una non includit aliam, et in quibus datur actualis oppositio; ergo et actualis distinctio. Gonseq. est bona, quia omnis distinctio fundatur in aliqua oppositione et exclusione unius ab alio; ergo, si haec datur actualiter ante operationem intellectus, etiam et distinctio. Anteced. vero prob.: Nam rationale non est de conceptu animalis, nec definitur eadem definitione, siquidem invenitur animal sine rationali, ergo unum non includitur in conceptu alterius. Similiter in animali et rationali verificantur actu contradictoria; ergo reperitur actualis aliqua oppositio. Nam formalitati animalis convenit esse id in quo conveniunt homo et brutum, non vero rationali, et formalitati rationalis convenit discurrere, seu intelligere, formalitati animalis non convenit discurrere; ergo ista contradictoria verificantur a parte rei de istis formalitatibus; ergo non sunt idem a parte rei, quia de eodem a parte rei contradictoria non verificantur. Idem prorsus argumentum fit de octiopee^ passione,