Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 270
de personis et essentia divina, quod essentia est communicabilis, persona non est communicabilis, quae sunt contradictoria.
Respond.: Quod ista omnia salvantur cum sola virtuali distinctione, nec requiritur quod sit actualis divisio inter extrema. Et, si haec argumenta aliquid probant, etiam probant distinctionem realem, et non solum formalem, quia etiam contradictoria non possunt convenire eidem realitati. Et negatio inclusionis unius in conceptu et definitione alterius, si actu facit divisionem, non est cur actu non constituat diversas realitates. Dicimus ergo quod unum potest esse idem cum alio dupliciter. Uno modo, ad aequate et ex omni parte idem; et sic ubi reperitur unum reperitur aliud, et in conceptu unius intrat alterum. Alio modo aliqua sunt unum et idem in ad aequate, quia licet identificetur unum cum alio simpliciter, non tamen omni modo, nec cum omnimoda restrictione ad illud; sicut ens identificatur cum modo per se, et in alio, ita tamen quod non quidquid est ens habet esse per se determinate, aut in alio determinate. Et essentia divina identificatur cum paternitate realiter et entitative, ut etiam Scotus fatetur, non tamen cui cumque convenit essentia divina entitative, convenit paternitas entitative, ut Filio. Quod ergo admittere tenentur in identificatione entitativa et reali, nos dicimus de formali, quod licet unum non sit de conceptu alterius, adhuc tamen non distinguitur a parte rei ab illo, quia etsi de est illi habitudo essentialis, quae requiritur ad identificationem intrinsecam et essentialem, non tamen datur actualis divisio tollens actu identitatem et unitatem, quae invenitur a parte rei, quia realiter et identice unum sunt. Et ita manent unum simpliciter, sed non omni modo, nec ad aequate, et
sic possunt habere distinctas definitiones, propter virtualem distinctionem, quia concipi possunt tanquam distincta, et sic definiri, definitionem fit per actum intellectus, qui actualiter distinguit conceptus; in re, autem solum fundamentaliter differunt, ratione cujus virtualis distinctionis non sunt nomina synonima animal et homo, et alia quae istas distinctas rationes formales significant, ut docet D. Thomas, ip., q. xiii, art. m; et vii de Potentia, art. vi.
Similiter respondemus ad ea, quae ex parte oppositionis et contradictionis opponuntur. Dicimus enim quod de eodem secundum diversas rationes possunt contradictoria verificari, et oppositio exerceri, praesertim quando contradictio fit ratione alicujus reduplicationis et appellationis, seu specialis modi concipiendi; quae est expressa doctrina D. Thomas, i part., q. xxxix, art. i, ad 12, ubi inquit: « Quod quia essentia et persona in divinis differunt secundum intelligentiae rationem, sequitur quod aliquid possit affirmari de uno, quod negari de altero. » Nec argumentum oppositum aliquid probat contra hoc. Quia non dicimus verificari contradictoria a parte rei, sed negamus requirere distinctionem actualem a parte rei, sed sufficere virtualem, ratione cujus aliqua non sunt idem omnino et ad aequate; et ita fit contradictio circa idem, non sub eadem ratione, nec sub eodem modo. Oppositio autem actualis causat distinctionem actualem in extremis inter quae versatur, v. g. inter esse et non esse, inter contraria etc., sed non in subjecto, cui convenit, et de quo enunciantur ista contraria, seu contradictoria; sufficit enim quod subjectum virtualiter sit diversum, et sub diversa ratione contradictoria admittat.