Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 271

Secundo arguitur : Totum metaphysicum et gradus illius correspondent toti et partibus physicis, ex quibus metaphysicum desumitur; sed totum physicum componitur ex partibus realiter distinctis, ut ex corpore et anima; ergo similiter totum metaphysicum componetur ex gradibus ex natura rei distinctis. Antecedens constat, quia compositum metaphysicum non est pura compositio rationis, alioquin conveniret Deo; ergo correspondet illi in re aliqua compositio. Conseq. patet. Tum quia totum physicum et metaphysicum in re sunt idem; ergo admittunt eamdem distinctionem in suis componentibus. Tum quia D. Thomas, in m cap. de Ente et essentia, dicit hominem componi ex corpore et anima, sicut ex duabus rebus tertia res, corpus autem non dicit solam materiam, sed gradum corporeitatis; ergo potest unus gradus distingui realiter ab alio, cum quo componit.

Et confirm.: Quia, si non distinguuntur isti gradus absolute, praedicaretur genus et differentia etiam in abstracto, quia una ratio esset alia; et sic esset verum quod rationalitas est animalitas, et e contra, quod tamen non est admittendum; ergo aliquam habent distinctionem a parte rei.

Respond. : Totum metaphysicum non componi ex partibus, sed ex praedicatis ejusdem totius; nec correspondere compositioni ipsi ex materia et forma, cum inveniatur compositum metaphysicum etiam in his quae non sunt composita ex materia et forma, ut in angelis et in accidentibus; in rebus autem compositis, super ipsum totum physicum cadit ipsa compositio metaphysica,

assumens ipsum totum ut magis, vel minus determinatum, et sic componens non ex partibus, sed ex conceptibus; unde ista compositio est rationis, sed cum fundamento in re, quod tamen fundamentum non invenitur in Deo quia, cum sit actus purus, non habet aliquid minus determinatum et actuabile, et aliquid magis determinatum et actuans, seu contrahens. Unde, licet totum metaphysicum et physicum sint idem in re, non tamen ejusdem modi compositionis est utrumque. Et quando dicit S. Thomas hominem componi ex corpore et anima: vel sumit corpus pro materia, et non pro corpore informato forma, sed solum pro materia disposita et organisata, et sic loquitur de compositione physica; vel sumit corpus pro eo, quod antecedit infusionem animae, et est sub forma embrionis, ex illo enim adveniente anima, sed excludente formam embrionis, fit homo, ut ex duabus rebus tertia res.

Ad confirm. respond.: Quod, licet rationalitas et animalitas sint a parte rei indistinctae, propter modum tamen significandi non verificatur in sensu formali quod rationalitas est animalitas, vel e contra: quia ista abstracta significant ipsam solam formalitatem, ut praecise, secundum quam non verificatur quod formaliter rationalitas est animalitas, cum unum non includatur in conceptu alterius, nec respioiat illud ut constitutivum sui, sed significetur sub praecisione, sicut quando dicitur : Humanitas est animalitas, quia animalitas est de conceptu humanitatis. Identice tamen verificatur quod rationalitas est res, quae est animalitas, et e converso. Sed de his amplius dicemus, infra, quaest. v.